Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 129, S. 151
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 129, S. 151
Guillelmus dei gratia Romanorum rex semper augustus. Universis presentes litteras inspecturis fidelibus nostris volumus esse notum, quod nos fratrem Albertum commendatorem domus Theutonice dictum de Hallinberg propter eius devota obsequia, que exhibuit indefesse nobis, volentes prosequi speciali gratia et favore, ipsum quem nobis probitatis sue merita recommen- dant cum omnibus fratribus domus eiusdem in nostram protec- tionem recipimus et conductum. Inhibentes sub obtentu gratie nostre, ne quis ipsos in rebus aut personis presumat aliquatinus molestare, sed pocius, ubi expedierit et iidem duxerint requi- rendum, de securo ipsis provideatur conductu pro reverentia nostri culminis et honore. Si vero quod absit quis huiusmodi mandati nostri contemptor exstiterit, indignationem regiam se noverit incurrisse. Datum in castris aput Werdam, tertio idus decembris, indictione sexta.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 129, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/73478e4a-cd59-4c16-9aa1-b74397495410/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success