Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 670, S. 626
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 670, S. 626
Universis presentium inspectoribus frater Conradus de Nu- remberg hospitalis sancte Marie Teuthonicorum in Alemania preceptor salutem in domino sempiternam. Notum facimus et publice protestamur quod Heinricus dictus Dantzfus et Iutta uxor ipsius omnia bona sua mobilia et immobilia que nunc pos- sident ac ea que dante domino adepti fuerint in futurum domui hospitali supradicte ob animarum suarum remedium contule- runt; ita tamen quod octo iugera de consensu commendatoris Moguntini, si legitima requirit necessitas, possint vendere ac per ea sue inopie subvenire. Fratres quoque dicte domus me- morata bona eisdem Heinrico et Iutte pro annuo censu, qui est una libra cere, cum usufructu bonorum quoad vixerint conces- serunt. Cum autem predicti duo se ac sua ob amorem dei hos- pitali predicto subiugarunt, ipsi sub protectione domus eiusdem tanquam confratres ordinis perpetuo permanebunt; et uno eo- rum mortuo alius qui supervixerit cum bonis omnibus predictis ad ordinem assumetur si voluerit et more solito vestibus iam dicti ordinis induetur. In cuius facti memoriam presentem litteram
161
sigillo iudicum Moguntin. et nostro duximus roborandum. Ac- tum anuo domini m.cc.lviii., in ramis palmarum.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 670, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/78fa39ae-72f3-43e6-a3cb-e4c88e30ccaa/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success