Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 193, S. 194
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 193, S. 194
Urbanus episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis prc- vincialibus et conventualibus prioribus ac supprioribus ordinis fratrum Predicatorum in Alamania Dacia Boemia et Polonia presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictio- nem. Gementibus olim dilectis filiis magistro et preceptoribus ac fratribus universis hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitan., quod pro fidei negotio in Livonie Curonie ac Pruscie partibus ad dei gloriam magnifice promovendo fere quingenti ex fratribus dicti hospitalis in eisdem partibus con- stitutis prout accepimus per manus infidelium essent crudeliter interempti: geminatio est inducta gemituum et frequens effusio lacrimarum ob illam causam videlicet quia plurimi ex iam dic- tis fratribus predictarum Livonie Curonie ac Pruscie de novo ab eisdem infidelibus crudelissime sunt occisi, multitudine neo- phitorum que in illis partibus habebatur dampnabiliter in erro- rem pristinum relabente. Unde fit quod residui ex fratribus taliter interfectis obsessi durissime ab infidelibus ac neophitis memoratis et alias omni destituti presidio mortis periculum habent sine intermissione pre oculis nisi eis triumphale cito subsidium procuret apostolice providentia pietatis. Hec siqui- dem fratrum ipsorum aftlictio nos ideo vehementer aftligit quia nil tristius potest auribus nostris occurrere quam quod fidem catholicam sentiamus in quibuscunque mundi partibus deperire ac etiam quia nos olim in eisdem Pruscie partibus fungentes legationis oftlcio oculata fide didicimus quod fratres ipsi predic- tum negotium ibidem sub expensis innumeris et angustiis infi- nitis virilius et efficacius promovebant quam leviter mente con- cipi aut scripto valeat explicari. Digne itaque nos circa predictos de Livonia Curonia et Pruscia fratres in tantis periculis consti- tutos gerentes intime compassionis affectum ac etiam pie volentes quod quantum in nobis est non pereat omnino negotium tanta sanguinis effusione promotum: universitati vestre per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus ac in remissionem vobis iniungimus peccatorum quatinus in Boemie Dacie Suecie ac Norwegie regnis et in Frisie Polonie Pomeranie et Gotlandie regionibus necnon in Magdeburgen. Bremen. Ma- guntin. Colonien. et Salseburgen. proyinciis ac in civitatibus et
175
diocesibus, que in predictarum Livonie Curonie et Pruscie sub- sidiuna a sede apostolica sunt concessa per vos ac alios fratres ordinis vestri cure vestre commissos ad hoc idoneos officio sancte predicationis assumpto fideles dictorum regnorum ac re- gionum et provinciarum necnon civitatum et dioc. ad nimiam caritatem qua Christus nos dilexit et diligit respectum habere ac ei retribuere aliquid pro omnibus que tribuit ipse illis piis exhortationibus secundum datam vobis a deo prudentiam infor- metis, petituri ut ipsi redempti pretio glorioso, in quos tan- quam viros christianos et catholicos cadere obprobria exproban- tium Christo debent, se viriliter et potenter accingant tanquam zelum dei habentes ad ampliandam gloriam crucifixi et liberan- dum proximos de manibus paganorum, profecturi et acturi se- cundum consilia predictorum fratrum hospitalis eiusdem, ita quod et ipsis premium debeatur eternum et infideles non possint quod impune Christi nomen impugnaverint gloriari. Ulos vero de regnis et regionibus ac provinciis necnon civitatibus et diocesi- bus memoratis qui crucis signaculo in Livonie Curonie ac Pruscie subsidium insigniti propter paupertatem seu debilitatem illuc nequeant personaliter proficisci, a voto crucis absolvere studeatis dummodo de bonis suis iuxta proprias facultates con- gruam subventionem exhibeant per manus eorundem fratrum dicti hospitalis in idem subsidium convertendum. Nos enim ut quod pro nomine redemptoris tam digne deposcitur effectu facili compleatur, omnes dictorum regnorum et regionum ac provinciarum necnon civitatum et dioc. in succursum eorundem fratrum et fidelium suscepto propter hoc crucis signaculo pro- cessuros necnon eorum familiam et bona omnia donec de ipso- rum reditu vel obitu certissime cognoscatur sub protectione ac defensione sedis apostolice admittentes illis ac aliis qui iuxta qualitatem et facultatem suam illuc bellatores idoneos in ex- pensis propriis duxerint destinandos necnon qui ad subventio- nem dictarum Livonie Curonie ac Pruscie de bonis propriis congrue ministrarint vel qui in alienis expensis illuc adcesserint ibidem ad minus per unius anni spatium servituri iuxta quanti- tatem subsidii et devotionis affectum illam indulgentiam idem- que privilegium elargimur que transeuntibus et subvenientibus in terre sancte subsidium conceduntur. Preterea ut prefatum negotium eo magis incrementum prosperitatis optate suscipiat, quo ipsum pluribus remediis contigerit adiuvari, presentium
176
vobis auctoritate concedimus quod illis eorundem regnorum et regionum ac provinciarum necnon civitatum et dioc., qui ad vestram sollempnem predicationem accesserint, quadraginta dies de iniuncta penitentia relaxare ac eorum singulis illuc as- sumpto propter hoc crucis caractere processuris qui pro incendiis et iniectione manuum in clericos vel alias religiosas personas excommunicationis laqueum incurrerunt absolutionis beneficium iuxta formam ecclesie impertiri possitis; proviso ut passis dampna et iniurias satisfaciant competenter; illis dumtaxat exceptis quo- rum excessus adeo sunt difficiles et enormes quod merito sint ad sedem apostolicam destinandi. Huiusmodi autem predicatio- N nis officium vestra devotio ita prudenter et laudabiliter studeat exercere quod optata exinde auctore deo producatur utilitas et vos apud nos et alios digni laudibus existatis; non obstante si vobis vel ordini vestro, sit ab eadem sede indultum ut non teneamini vos intromittere de quibuscunque negotiis per litteras ipsius sedis non facientes plenam et expressam de indulto huius- modi mentionem. Datum apud Urbem Veterem, n. kal. no- vembr., pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 193, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/7b3c5752-f5b9-4a70-8fc0-98ee5b118be2/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success