Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 652, S. 613
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 652, S. 613
In nomine domini, amen. Que fiunt in tempore ne tran- seant cum tempore, testimonio litterarum debent confirmari, ut in posterum a malignis hominibus non possit calumpnia subo- riri. Ego igitur Ulricus de Minzenberc notum facio omnibus presentem paginam inspecturis, quod domum illam in Sassein- husen, qua nunc fratres hospitalis sancte Marie de ordine do- mus Theutonice inhabitant, cum omnibus appenditiis suis, agris, vineis, nemoribus, piscationibus et pascuis, et patronatum ec- clesie in Willenstat cum decimis et dotibus et ceteris ad ius ecclesie pertinentibus, sicut a bone memorie avo meo domino Gunone et patruo Cunone similiter predicte domui Theutonice et fratribus tradite sunt ad serviendum inibi deo et pauperibus, ad sectandam hospitalitatem et ad exercenda opera misericordie et ad subsidium terre sancte; licet pater meus pie recordationis dominus Ulricus et frater meus Cuno defunctus et ego donatio
10 *
148
nem prefatam, a predictis parentibus et antecessoribus nostris factam, ratam non habuerimus et impugnaverimus eam, tan- quam facta fuerit non rite; quia nunc ad me omnis actio, ut michi visum est, est devoluta: renuntio omnino iuri meo, si quod habui vel habere visus sum, propter deum et salutem anime mee; ita dumtaxat, ut sicut antiquitus est statutum, opera misericordie et hospitalitas in pauperes exerceatur ibidem, nec quicquam ex his depereat; ne aliquid videar deo subtrahere de his que pertinent ad ipsum: confero predicte domui quiete pos- sidenda; promittens bona fide quod siqui de heredibus aut co- heredibus meis impetere vellent, quod absit, et impedire ele- mosinam parentum nostrorum, omnem removebo actionem et salvabo et liberabo eis sepedicta bona omnia, a quocumque fuerint impetita. Ut autem hec inconvulsa et inconcussa habea- tur donatio, sive iuris mei abrenuntiatio sive compositio vel alio quocumque nomine censeatur, presentem paginam sigilli mei appensione volui communiri. Acta sunt de verbo et consensu dilecte coniugis mee Helwigis. Anno gratie m.cc.lv., quarto- decimo kal. februarii.
Presentibus testibus: Domino Bertoldo comité de Cygen- hagen. Domino Friderico de Marburc. Domino Iohanne de Huseinstam. Wernero milite de Colenhusen. Francone milite de Morle. Eberwino milite de Draha. Iohanne notario, et aliis quam pluribus.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 652, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/d0df6202-1aea-411c-89ad-6b36c0e55af6/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success