Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 105, S. 132
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 105, S. 132
Otto dei gracia Traiectensis electus. Universis presentem paginam inspecturis in perpetuum. Sicut dignum est secundum apostolum, ut sint socii consolacionum qui fuerint socii passio- num, sic dignum est, qui aliorum onera sustinent, aliorum eti- am subsidio sustentari. Cum itaque per fratres domus Theuto- nice subsistat in magna parte pax catholica et religio christiana, et quod omnibus incumbit ipsi specialius exequantur, obicientes se viriliter pro fide contra hostes fidei et pugnantes pro patria Iesu Christi, utile mercatum credimus, aliquid eis facere sub- sidii et honoris, ut sumus participes sui certaminis et laboris. Concessimus igitur eisdem fratribus de consensu prelatorum et ecclesiarum nec non ministerialium nostrorum, singulis annis in perpetuum per totam terram nostram cum centum vasis vini vel aliis eiusdem estimacionis quibuslibet rebus sine theloneo et exactione panis aut aliarum quarumlibet rerum libere pertransire. Quod ut sciant presentes et posteri et debitam firmitatem ob- tineat presens scriptum cum sigillis nostro, prelatorum et eccle- siarum Traiectensium eisdem concessimus sigillatum. Acta sunt hec anno incarnacionis dominice m.cc.xl., feria secunda ante nativitatem domini.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 105, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/7ca1d048-3f7b-447e-9c7e-7f48fba13185/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success