Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 180, S. 185
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 180, S. 185
Alexander episcopus, servus servorum dei. Venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac dilectis filiis archidiaconis, ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedic- tionem. Ex parte dilectorum filiorum magistri et fratrum hos- pitalis sancte Marie Theutonicorum Ierlimitan. nobis est oblata querela, quod licet eis a sede apostolica sit indultum, ut fratres clericos ordinis sui ad vacantes ecclesias, in quibus ius obtinent patronatus, diocesanis episcopis, responsuros eis de spiritualibus ac dictis magistro et fratribus de temporalibus, valeant presen- tare: aliqui tamen vestrum se illis super hoc molestos et graves sepius exhibentes predictos fratres clericos, quos dicti magister et fratres iuxta predictum indultum eis presentant ad ecclesias memoratas, instituere denegant in eis pro sue arbitrio volun- tatis. Cum autem ipsi apostolice benignitatis auxilium super hoc duxerint humiliter implorandum, universitatem vestram ro
166
gamus et hortamur attente per apostolica vobis scripta preci- piendo mandantes, quatinus provide attendentes quod iidem ma- gister et fratres pro sue religionis meritis nullis molestiis affici sed piis debent beneficiis confoveri, vos eis in premissis nullius difficultatis opponatis obstaculum, sed favorem benevolum ad id potius impendatis; ita quod nec ipsi conquerendi de vobis materiam habent, nec eis super hoc per nos oporteat aliter provideri. Datum Anagnie, x. kal. decembr., pontificatus nostri anno quarto.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 180, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/807f5554-23d5-46ce-87fa-9aa19eb430f3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success