Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 272, S. 262
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 272, S. 262
Universis presens scriptum visuris et audituris imperpetuum. Nos . . Dythardus de Paffindorf et. . Ludewicus dictus de Are milites notum esse volumus quod orta iamdudum materia que- stionis inter fratrem.. Anselmum de Witzillinbach ordinis hos- pitalis domus Theutonice et.. commendatorem et.. fratres domus Theutonice in Confluencia ex una parte, . . Damarum de Herisbach, Aleydim eius uxorem, Wernerum, Henricum et Damarum filios eorundem et successores, Henricum de Win- deim fratrem Aleydis predicte, filios eiusdem Ы. et heredes, et filios Conradi quondam fratrisH. predicti et successores ipsorum ex altera, super quibusdam bonis sitis in villa et parochia de Windeim et villa Anre eiusdem parochie: que bona iidem laici a predictis.. commendatore et.. fratribus et fratre .. Anselmo cum instancia petiverunt, asserentes se ius habere in eis occa- sione domine.. Gertrudis, quondam ipsius fratris Anselmi uxo- ris, cui defuncte asseruerunt se in bonis universis successisse tamquam proximos consanguineos et heredes: tandem super premissis et omni alia questione quam iidem laici contra eos- dem .. religiosos habere possent et tunc haberent occasione predicta seu quacunque alia, taliter extitit ordinatum composi tum et transactum, mediantibus nobili viro .. Henrico domino de Ysinburg,. . lacobo dicto Hunzwein,.. Rorico de Generchin et.. Conrado de Werse et aliis quam pluribus fide dignis et
243
nobis, et per nos et presentes predictos, de consensu partium earundem, quod iidem laici medietatem tautummodo bonorum que petebant, sitorum in villa et parochia de Windeim et Anre, deberent percipere et habere et eadem medietate esse contenti, et super aliis omnibus iidem religiosi ab eisdem laicis absoluti esse deberent. Et hanc compositionem eedem partes accepta- verunt et approbaverunt expresse promittentes per sollempnem stipulationem una pars alteri adinvicem quod contra premissam compositionem non debeant facere vel venire aliqua occasione ingenio sive causa sed quod eam debeant firmiter et inviolabi- liter observare in toto et in parte. In cuius rei testimonium sigilla nostra duximus presentibus apponenda. Acta sunt hec in villa Grunzhusen, anno domini M.cc. octuagesimo primo, in exattatione sancte crucis. Presentibus prenominatis, scilicet do- mino Henrico de Isenburg et aliis supradictis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 272, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/817a813d-30ec-4256-bbc5-9736a94585f6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success