Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 611, S. 583
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 611, S. 583
118
Otto dei gratia Traiectensis electus omnibus presentem pa- ginam inspecturis salutem in domino. Notum esse volumus pre- sentibus et futuris quod nos domui Theutonicorum sancte Marie in Traiecto ob reverentiam domus ipsius et amorem contulimus ecclesiam in Bornde cum suis attinentiis ad nos pleno iure spectantem, que nuuc heu a laicis et clericis hereditario iure et contram deum et sanctos canones possidetur, recepta securi- tate de annua pensfone nobis ab ipsa domo in posterum persol- venda in ea quantitate qua nobis hactenus est soluta. Et ne huic facto aliquis malignandi animo valeat repugnare, presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborare. Mandamus igitur singulis et universis sub pena excommunicationis districte precipientes, ne quis predictam domum in supradicta ecclesia ac suis attinentiis molestare presumat. Damus enim yiro reli- gioso abbati Floridi Campi et decano in Ostergo presentibus litteris in mandatis quatinus contradictores si qui fuerint per censuram ecclesiasticam compellant, contra ipsos quatenus de iure poterunt processuri. Datum Traiecti, anno domini M.CC. quadragesimo tertio, in assumptione beate Marie.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 611, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b7cd32d2-70cb-422f-8e81-a3464c70544b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success