Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 104, S. 131
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 104, S. 131
In nomine domini, amen. Manegoldus dictus Kade et uxor sua universis Christi fidelibus salutem in vero salutari. Dignum esse credimus et consonum rationi, ut que geruntur in tempore scripto commendentur, et ut ea, que vetustas temporum a me- moria hominum consuevit abolere, litterarum valeant testimonio comprobari. Hinc est quod universitatem vestram scire volu- mus, quod nos domui Theutonice Confluentie pro remedio ani- marum nostrarum bona nostra subscripta perpetuo possidenda tradidimus pure et simpliciter propter deum. Que bona a fra- tribus dicte domus pro annua pensione recepimus temporibus vite nostre; ita videlicet, quod singulis annis in festo Martini duas libras cere persolvemus domui supradicte. Sunt autem hec bona: in Rodinbah quinque solid. Colon., duo maldr. avene, quatuor anseres. Item ibidem quatuor solid., carrata feni. Item ibidem unum maldr. avene, quatuor anseres et unum maldr. caseorum. In Hilgerode tres solid., quatuor anseres, una car
112
rata feni, unum maldr. avene, unum maldr. caseorum. Item ibidem tres solid., quatuor anseres, una carrata feni, unum maldr. avene et unum maldr. caseorum. Item in Hoenrode oc- todecim denar., duo anseres, duo pulli, unum maldr. avene. Item in Bodendorf xxi. denar., quatuor pulli; prope crucem duo iugera et dimidium vinearum; inferius extra villam una particula vinee. In Biza dimidium iugeri vinee. In Beke una particula vinee. Ne vero quod a nobis legitime factum est, possit ab aliquo in dubium revocari, presentem cedulam vene- rabilis patris Theoderici Trevirorum archiepiscopi, Henrici de Bemirsdorf et Ludingeri de Seyne, abbatum, sigillorum muni- mine rogavimus communiri. Datum apud Monthabor, anno do- mini m.cc.xl., infra octavam pentecostes.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 104, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/88483f55-41a3-4fef-9a08-b6a695d7e975/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success