Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 748, S. 688
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 748, S. 688

Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 748, S. 688
Nos Gerardus miles et nobilis, dominus de Kempenich, et nos Beatrix uxor eius. Universis ad quos presens scriptum pervenerit cupimus esse notum quod nos collecta manu pari-, que consensu viris religiosis . . commendatori et fratribus do- mus Theutonice in Confluentia legitime vendidimus omnia bona nostra propria et allodialia que hactenus iure proprietatis ha- buimus et possedimus in territorio ville de Overenengers pro numerata pecunia videlicet quadraginta sex marcarum denario- rum Aquensis monete legalis et bone, de qua pecunia ad plenum nos esse dicimus pagatos pariter et solutos. Sunt au- tem hec bona: una area in villa sita et territorium terre ara- bilis quam dicti fratres prout iacet in agris pro quinquaginta
iugeribus acceperunt ') ecclesie — ville duo talenta
cere singulis annis solvere tenebuntur. Quam venditionem facto et dicto approbavimus, predictis bonis et quicquid iuris in ipsis habuimus vel in posterum habituri fuerimus renunciavimus simpliciter et precise; promittentes firmiter quod neque per nos neque per aliquam personam aliam talem venditionem ullo umquam tempore reclamabimus vel faciemus in posterum re- clamari. In cuius rei testimonium et robur presentem litteram predictis fratribus sigillorum nostrorum munimine tradidimus roboratam. Actum et datum anno domini m.cc. septuagesimo sexto, in die conversionis beati Pauli apostoli.
Presentibus Henrico de Kempenich; Henrico de Ettenich, militibus et dicte domus Theutonice fratribus. Philippo; Chri- stiano; Godefrido de Colonia; Godefrido de Edegrey, et aliis quam pluribus fide dignis.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 748, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/89374c8e-d27a-4ac9-ae50-b6bbf2585930/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success