Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 678, S. 630
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 678, S. 630
Nos Arnoldus camerarius, Helfricus sculthetus, iudices, consilium et universi cives Moguntini. Tenore presentium re- cognoscimus et constare volumus universis tam presentibus quam futuris ...., quod Wernherus dictus de Digele civis Mogunt. communicata manu uxoris sue Willeberne curiam snam Mo- guntie sitam dictam ad Diegele cum omnibus attinenciis eius et duo molendina cum duabus aquis molendinariis, ante Moguntiam in Ioco dicto Rachede constitutis, ac omnia bona sua in Wesela magistro et fratribus hospitalis sancte Marie de domo Theuto- nicorum contulit omni contradictione cessante coram iudicio Moguntino; videlicet sub hac forma quod in curia molendinis
1) Wie in der urkunde nr. 142.
165
aquis et bonis prefatis ipse Wernherus et dicta uxor sua quam- diu vixerint plenarie recipient usufructum; et dum una persona ex eis decesserit, altera persona superstes eorundem bonorum necnon curie molendinorum et aquarum prefatarum ad dies vite sue percipiet integranter usufructum; postquam vero ambo de- cesserint vel cesserint, eadem curia molendina aque et bona memorata prefatis magistro et fratribus attinebunt, sic utique, quod ipsi fratres singulis annis nomine elemosine distribuent pauperibus centum maldra siliginis in curia prenotata, videlicet in nativitate domini decem maldra, in purificatione sancte Marie decem maldra, in annuntiatione beate Marie decem maldra, in festo pasche decem maldra, in festo pentecostes decem maldra, in assumptione beate Marie decem maldra, in nativitate eius- dem decem maldra, in festo omniurh sanctorum decem maldra, in anniversario ipsius Wernheri decem maldra et in anniver- sario dicte Willeberne uxoris eius decem maldra: ad que ipsi fratres sunt perpetuo obligati. Ut autem premissa robur obti- neant debite firmitatis, presentem litteram sigillo civitatis Mo- guntine duximus roborandam. Actum Moguntie, anno domini M.cc.Lvni., kal. octobris.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 678, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/feb7d03a-74e0-4a26-8ab8-2442e96e7cee/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success