Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 595, S. 571
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 595, S. 571
Frater Hermannus, hospitalis sancte Marie domus Theuton. Ierosolimitani minister humilis, omnibus in perpetuum. In no
106
mine domini. Noverint universi, quod ex quo ad domum dei in cultu religionis amplius dilatandum nobili femine sorori Iuthe de Dorndorf, iuxta pie voluntatis sue propositum, monasterium sanctimonialium in loco qui nunc dicitur Vallis sancte Elisabeth concessimus inchoare, ne propter bona sua, que late distabant, dispendium paterentur forsitan et defectum, de fratrum nostro- rum consilio pro suis bonis tantundem de bonis nostris in locis vicinioribus iusta estimatione taxatis permutationis titulo duxi- mus assignandum. Bona autem ipsius ista fuerunt: in Buslar et in Casle, pro quibus ei dedimus decimam in Wisebaden et bona alia que ad domum Confluentinam nostri ordinis pertine- bant, quorum redditus ad quindecim marcas annis singulis com- putantur. Item bona in Guntersblume, ad octo marcarum red- ditus annuatim. Item in Wickere bona, que fuerant fratris Ger- bardi de Dieze, que solvunt similiter per annos singulos octo marcas. Item in Hambach ad tres marcas, et in Nova Curia ad duas marcas ei relinquimus annuatim. Insuper habet ipsa de bonis propriis in Derne decem marcarum redditus annuatim.
Testes huius rei sunt: Frater Henricus de Honlo, tunc ha- bens in Theutonia vices nostras. Frater Conradus quondam lantgravius. Frater Rudpertus de Nassau. Frater Henricus de Ybach. Frater Conradus Bubsame. Frater Conradusde Osterna. Frater Volbertus, et alii quam plures.
Acta sunt hec anno domini m.cc.xxx.vii., in circumcisione domini,
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 595, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/893efdde-29ea-4c0d-81d6-440350a3dcf8/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success