Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 42, S. 63
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 42, S. 63
In nomine sancte et individue trinitatis. Theodericus dei gratia Trevirorum archiepiscopus omnibus in perpetuum. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, quod Rudolfus miles et Theodericus frater eius de Valendra coram nobis recognoverunt compositionem fore factam, P. abbate in monte sancti Beati et Th. cantore sancti Florini in Confluentia, iudicibus a papa delegatis, presidentibus, inter ipsos et fratrem Ludewicum- de Theutonica domo super bonis que sunt sita in Malendra, in quibus bonis se dicebant ius hereditarium habere. Omoibus tandem bonis istis abrenuntiaverunt tam pro se quam
44
pro suis heredibus. Et super hoc factum fideiussores dederunt Arnoldum Wenigbulen, Th. Meinenveldre de Andernaco, Wi- cardum de Confluentia, Cunradum de Valendra. Et ut nos fra- tres de domo Theutonica prefata bona in Malendra possideamus pacifice, carratam vini et viginti solidos que nobis in eisdem bonis acceperant, eis remisimus. Insuper iam dictis fratribus de Valendra duas marcas dedimus. Testes autem huius facti sunt: Cuno advocatus, Guntramus de Confluentia, magister He- lias de Colonia, et sacerdos de Wisenbade. Ad huius igitur facti confirmationem et ne alicui ius sit veniendi in contrarium, frater Ludewicus et sui confratres de Theutonica domo tam si- gillo nostro quam sigillis supradicti abbatis de monte sancti Beati et Th. cantoris sancti Florini in Confluentia rogaverunt communiri litteras presentes. Acta sunt hec anno dominice in- carnationis m.cc.xix.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 42, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/8f28482c-1735-4de7-a09e-222b76fb5905/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success