Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 728, S. 669
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 728, S. 669
Nos . . preceptor ac fratres domus Theutonice in Conlluen- tia, Trev, dyoc. Universis presentes instrumenti seriem inspec- turis notum esse volumus, quod nos Godefrido de Leye dicto de Schevene domos nostras et curiam cum ortis ad eas perti- nentibus et quadam particula vinee sub loco qui Huckerode di- citur site, hereditario iure, sub annuo censu videlicet octode- cim solidorum Coloniensium bonorum et legalium, in festo cir- cumcisionis domini singulis annis persolvendorum, locavimus sive concessimus perpetuo possidendas. Dictus quoque G. pro securitate solutionis faciende quandam vineam suam, queHaym- buche dicitur, nobis titulo pignoris obligavit, ita videlicet quod si quando cessatum fuerit in solutione pensionis predicte quo- cunque modo, tam de fructibus eiusdem vinee quam domibus et areis supradictis pensionem nostram recipiemus et tam diu retinebimus, quousque nobis plenarie fuerit satisfactum. Prete- rea dictus G. fratribus ac nuntiis nostris vindemiarum tempore torcular et hospitium si necessarium habuerint, concedet. Ad- iectum est etiam in contractu et firma promissione vallatum, quod bona predicta inter heredes non dividantur, et quociens- cunque necesse fuerit novus successor vel heres in renovatione censum, qui vulgo vurhure dicitur, non *) persolvet. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem presens instrumentum sigillo venerabilis patris nostri domini H. Treverorum archiepis- copi una cum sigillo nostro dicto G. tradidimus communitum. Acta sunt hec in presentia fratris Rotgeri, fratris Seberti sacer- dotum, fratris Phylippi, fratris Godefridi de Edegrey, fratris Theoderici de Parva Confluentia, fratris Godefridi thesaurarii, Bertrami de Leye, sculteti et centurionis ibidem et aliorum
1) nobis?
204
plurimorum fide dignorum. Anno domini m.cc.lxx. tercio, mi. ydus februarii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 728, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/91800b8c-b1e5-4107-b836-3a1b53c1c55b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success