Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 340, S. 325
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 340, S. 325
Universis presens scriptum visuris et audituris. Nos Fride- ricus et Wernherus fratres, filii et heredes quondam Hartmudi de Malender opidani Confluensis, notum esse cupimus quod vendidimus tradidimus et supraportavimus coram scabinis ville in Valender viris religiosis commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia ementibus et recipientibus iure pro- prio seu hereditario particulam terre cum arboribus insertis nobis communem et Anselmo fratri nostro in remotis agenti, sitam in pertinenciis ville de Valender predicte, iuxta hos con- fines: ex uno latere possident ipsi religiosi, ex alio est pre- dium quondam domini Gerhardi de Landiscrone, ex tercio est Renus fluvius, et si qui alii sunt confines, pro duabus marcis, tribus hallensibus pro denario computatis, nobis ab eisdem reli- giosis solutis, numeratis et traditis integraliter et ad plenum. Promittens ego Fridericus predictus eisdem religiosis seu pro- curatori eorum ipsorum nomine legitime stipulantibus, cum idem Anselmus ad partes redierit, me effecturum, curaturum, quod contractum presentem ratum habebit et non contra faciet vel veniet quoquomodo; alioquin dampnum si quod prefatos religiosos occasione ratihabicionis non habite seu retardate su- stinere contigerit, eisdem refundam, ac ipsos conservare debebo penitus sine dampno, et super hoc prefatis religiosis obligatam esse volo terciam partem domus de Campe, site Confluencie iuxta fossatum ex opposito contra ecclesiam sancti Florini, me contingentem, ac obligo per presentes. In cuius rei testimo- nium, quia sigilla propria non habemus, sigilla honestorum vi- rorum Syffridi iunioris et Helwici dicte de Bopardia, scabino- rum Confluencium, apponi rogavimus huic scripto. Et nos Syf-
war schon der dritte: in einem friihern transsumpt ienes klagli- bells heisst es namlich am schluss: Huic libello oblato coram no- bis officiali predicto feria quinta post Letare proximam respondebi- tur renunciatis feriis a partibus hinc et inde feria secunda post palmas proxim. Actum de consensu parcium anno domini m.cc.xc.ix., feria quinta predicta.
Urkundeabucb des deutschen Ordens. 20
306
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 340, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/973dafe2-83d7-4d80-b3a6-6c9b11fd6212/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success