Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 238, S. 229
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 238, S. 229


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 238, S. 229
Nos Rulmannus miles de Valender et nos Gertrudis uxor eius per presens scriptum notum facimus universis, quod nos legitime vendidimus et tradidimus commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia duas particulas vinearum, sitas in Malender apud Reimoldesberge, pro octo marcis le- galium denariorum et bonorum, numeratorum nobis et solu- torum, et prestabimus predictis commendatori et fratribus wa-
Urkundtnbuch iu deutschan Ordens. 14
210
randiam de prcdictis vineis per annum et diem, prout in pro pria est consuetudine. Verum quia de heredibus Henrici de Wetflaria, qui nobis servili condicione attinent, et qui dicun- tur ius habuisse in eisdem vineis, unus est minor annis, alii degunt extra provinciam, ut eosdem commendatorem et fra- tres securiores faciamus, quatuor partes vinearum nostrarum, unam que dicitur Credemickisstucke, et duas que dicuntur Wegelangen, et quartam partem sitam ante portam monacho- rum, dicti Henrici heredibus assignamus in recompensationem, et easdem prefatis fratribus pignori obligamus, super eo quod ille heres qui minor est annis, dum ad etatem legitimant per- venerit, et illi qui sunt extra provinciam, dum ad propriam redierint, predictis vineis a nobis venditis, et iuri quod in eis habere dicuntur, libere renuncient et precise. Super premissis vero omnibus adimplendis sepedictis commendatori et fratribus Henricum de Valender. filium Richwini, Conradum dictum Wizbrot, et Ottonem pistorem de Valender fideiussores con- stituimus, qui super hiis faciendis et adimplendis, ut est pre- missum, se fide prestita obligarunt et obligatos constituerunt, donec sepedictis fratribus per omnia satisfiat. In cuius rei te stimonium presentem litteram prefatis fratribus sigillorum no- strorum munimine dedimus roboratam. Datum et actum in vigilia annunciationis dominice, anno dominiiu.cc.lxx. quarto.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 238, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/9d61847e-9015-49d5-931c-22b9599451a0/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success