Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 663, S. 620
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 663, S. 620
Alexander etc. Dilectis filiis.. magistro et fratribus etc. Qui ex apostolici cura tenemur officii circa religionis augmen- tum attenti et vigiles inveniri, super hiis digne votis vestris an
155
nuimus in quibus honorem vestri nominis et animarum profectum contineri sentimus. Hinc est quod nos vestris supplicationibus inclinati vobis auctoritate presentium indulgemus ut illis, qui pro favore impenso quondam Fr. Romanorum imperatori aut Conrado seu Manfredo natis eius vel pro quacumque alia causa suspensionis aut interdicti vel excommunicationis sententia sunt legati et vestro cupiunt aggregari collegio, fratres presbiteri vestri ordinis possint absolutionis beneficium iuxta formam ec- clesie impertiri, dummodo ipsi habitum vestre religionis assu- mant et sub illa una vobiscum virtutum domino perpetuo famu- lentur. Volumus tamen quod si aliqui ex eisdem propter debi- tum sententiis huiusmodi sunt astricti, de ipso satisfaciant ut tenentur, ac etiam quod ipsi si forte vestro habitu derelicto ad seculum redeant in pristinam sententiam relabantur. Nulli ergo etc. Datum Viterbii, v. id. aug., pontificatus nostri anno tertio.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 663, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/9f41a80b-c708-4bbc-966b-1c2516e8d5fa/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success