Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 265, S. 255
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 265, S. 255
Ego Lodvicus de Wise natus quondam Conradi dicti Rufi bone memorie omnibus inperpetuum. Ne facta modernorum que digna sunt memorie posterorum frustrentur ignorantia de- cet et expedit ea sigillorum et scripti munimine vivoque testi- monio perhennari. Hinc est quod ego Lodvicus iam dictus uni- versis presentibus et posteris presentes litteras inspecturis et audituris notum esse cupio publiceque protestor et recognosco
236
quod ego vendidi et vendo per presentes religiosis viris .. com- mendatori et fratribus Tbeutonice domus in Confluentia Tre- viren. dyoc. septem iurnales terre arabilis iacentes in pertinenciis ville Buvinheim, attinentes curtim Walrisheim et licencia et consensu curtis ipsius et solventes ecclcsie sancti Castoris in Confluentia nomine census annuatim septem quadrantes monete Aquensis, iusto vendicionis et empcionis titulo pro quinque marcis denariorum Aquensium legalium et usualium pecunie michi tradite integraliter, assignate, numerate et solute; re- nuncians exceptioni pecunie non tradite non assignate non so- lute non numerate. Et quia de dictis septem iurnalibus solvun- tur annuatim advocatis de Walrisheim xn. denarii monete pre- dicte et urna sive cadus vini, ego Lodvicus duas particulas vinee seu terre vineate iacentes apud Wise quarum una iacet uf din Breiten et ex una parte possidet Henricus Ette et ex alia Io- hannes Wlvichs, alia vero particula iacet uf din Einengesetze et ex una parte possidet Conradus Lupus, ex alia Nicholaus Korn, resignavi et resigno et donavi et dono predictis . . com- mendatori et fratribus iure proprietario perpetuo possidendas et easdem particulas vinearum ab ipsis recepi iure hereditario per- petuo possidendas pro censu annuo xn. denariorum dicte mo- nete et unius urne vini persolvendo singulis annis inperpetuum, vino scilicet in autumpno et denariis in festo beati Martini. . commendatori et fratribus antedictis. Possessionem eciam sep- tem iurnalium predictorum terre arabilis et duarum particula- rum vinearum exivi et exeo et effestucando renunciavi et re- nuncio omni iuri quod habui in eisdem, et ipsis . . commenda- tori et fratribus vacuam et liberam tradidi et trado possessio- nem septem iurnalium predictorum et particularum predictarum duarum. Renuncio eciam exceptioni doli, condictioni sine causa, actioni et exceptioni in factum, litteris impetratis et impetrandis omnique alii auxilio iuris canonici vel civilis quod michi contra predicta vel infruscripta vel aliquid eorum posset aliqualiter suffragari, et bona fide promisi et promitto pro me et meis heredibus ipsis. . commendatori et fratribus sollempniter stipu- lantibus predicta et infrascripta omnia et singula rata et firma tenere perpetuo, et per me vel per alium eis litem non in- ferre nec inferentibus consentire et quocunque modo arte in- genio sive causa contra non facere vel venire, sed ipsis super dictis bonis ab omni homine Yiyente vel questionem ipsis mo
237
vente warandizare auctorizare et disbrigare. In cuius rei testi monium et perpetuam firmitatem sigillum scabinorum Conflu- ensium ad preces meas et prefatorum . . commendatoris et fratrum presentibus est appensum. Et nos scabini Confluenses publice recognoscimus et fatemur quod hec acta sunt coram nobis sub pretorio Confluen. et quod ad petitionem predicto- rum contrahentium sigillum nostrum commune presenti ap- pendi fecimus instrumento. Nos vero .. commendator et fratres memorati premissa omnia et singula sic esse protestamur et vera. Acta sunt hec Conlluen. sub pretorio Confluen., anno domini м.cc. octuagesimo, mense iulio. Presentibus Arnoldo Honichsach, Henrico fratre Resils de Wise et Conrado de Buvenheim et quampluribus aliis ad hoc vocatis pro testimonio specialiter et rogatis.
.'
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 265, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/a1e81ab7-d768-49ca-a0bc-9d2d1eab7836/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success