Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 511, S. 477
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 511, S. 477
Otto quartus dei gratia Romanorum imperator et semper augustus. Imperialis mansuetudo que licet ubique circa divini cultus incrementa sollicita esse debeat et attenta, curam tamen propensiorem sancte orientalis terre eam gerere nequaquam erit incongruum, et dei illic athletis manum largitatis extendere cen- setur gloriosum. Eapropter cognoscat fidelium imperii tam pre- sens etas quam successura posteritas, quod nos ad honorem dei et genitricis eius semper virginis Marie necnon pro nostra sa- lute et remedio animarum parentum nostrorum sub omnimodam nostre maiestatis tutelam recipimus omnia et singula predia, possessiones et bona hospitalis Teutonicorum ubique in imperio Romano constituta. Ex innata nobis pietate eidem domui et fratribus qui deo illic famulantur concedentes et indulgentes ut quicumque liber homo aut ministerialis vel cuiuscumque condi- tionis fuerit, aliquid de his bonis, que ab imperio tenet, divine remunerationis intuitu eis tradere aut etiam vendere voluerit, plenam de hoc et liberam habeat facultatem, ipsam donationem ratam habentes et imperii confirmantes auctoritate. Statuimus igitur et sub interminatione gratie nostre firmiter precipimus, ut nulli unquam hominum licitum sit, memoratam domum hos- pitalis in omnibus prediis tam ei collatis quam conferendis mo- lestare seu quicquam damni aut iniurie irrogare. Quod qui facere
12
attemptaverit, in vindictam tante temeritatis auri purissimi libras centum componat, quarum medietas camere nostre persolvatur et pars reliqua passis iniuriam. Ad cuius rei perpetuam certitudinem hanc paginam conscribi iussimus et sigillo nostro communiri.
Testes sunt hi: Theodericus Coloniensis archiepiscopus. Manegoldus Pataviensis episcopus. Engelhardus Cizensis epis- copus. Hertingvicus Eystetensis episcopus. Theodericus marchio Misnensis. Ludovicus dux Bavarie. Bernhardus dux Carinthie. Heinricus dux Saxonie. Heinricus marchio Moravie. Raboto pa- latinus comes. Heinricus in Ortemburg. Guntherus comes de Kevernberg, et alii quam plures.
Datum apud Nurenberg, anno dominice incarnationis m cc.xin., sexto idus maii, indict. xv.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 511, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/af518c77-d1ba-4f0d-bb3f-b29dbc4e9a57/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success