Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 973, S. 887
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 973, S. 887
Preceptor et fratres domus Theutonice in Confluen. No- tum esse volumus universis presentem litteram inspecturis vel audituris quod cum solvere tenemur unam amam vini viris religiosis abbati ac fratribus monasterii in Siberg, vel eorum provisori qui prepositus dicitur in Gulse, de bonis nostris uni- versis: Tilmannus et frater eius Iacobus, Wernerus frater Lu- dewici dicti Cnedener et Engelbertus de Gulse nobis ex alia causa obligati promiserunt, quod eandem amam vini singulis annis persolvant, si non poterunt nos infra nativitatem domini proximo venturam a prestatione dicte pensionis liberare. Su- per quo nobis vineas inferius memoratas titulo pignoris obli- garunt; videlicet Tilmannus et Iacobus frater eius duas vineas sitas apud Leierwege pro quatuor marcis, Wernerus vineam que dicitur Langolf pro quatuor marcis, Engelbertus vineam sitam apud Engelmarshelden pro quatuor marcis, item Til- mannus duas vineas unam sitam apud Wingerwege aliam apud Leierwege pro sex marcis. Et uos prenominati recognoscimus et presentibus litteris protestamur nos et bona nostra memo- rata ex causa predicta secundum formam expressam obligata. In cuius rei testimonium et firmitatem presens instrumentum sigill. honorabilium virorum. Io. decani ecclesie sancti Casto- ris et C. plebani ecclesie beate Marie in Confluen. rogavimus communiri. Et nos fratres ob causam predictam presentem litteram sigillamus. Huius rei testes sunt scabini de Gulse, Iacobus scultetus, Engelbertus dictus Rache, Sifridus, Cristia- nus, Henricus celerarius. Datum anno domini m.cclx.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 973, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b3a3a640-d4a1-4fa9-b48b-c3fc3ffe5a0b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success