Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 397, S. 377
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 397, S. 377
Universis etc. Ego Greta de Gulse dicta de Kamerthe cu- pio fore notum quod urgente necessitatis articulo vendidi etc. Christine begine Confluen. dicte de Valinder commoranti in domo fratrum domus Theutonice Confluen. ementi etc. tres solidos denariorum, tribus hallensibus pro denario quolibet computatis, annui census solvendos eidem Christine seu eius heredibus a nobis et nostris heredibus singulis annis in per- petuum in festo beati Martini hyemalis de duabus vineis meis sitis in terminis ville de Gulse, quarum una sita est in floro qui dicitur Kummithe es cuius uno latere Berewinus ex alio vero latere Burcardus filius quondam Burcardi militis vineas possident et huiusmodi vineam Burcardi ego Greta predicta colo pro tercia parte crementi, secunda vero vinea sita est in floro qui Kamert dicitur ex cuius uno latere Conradus Hilde- brant ex aüo relicta quondam Friderici sculteti vineas possi dent, pro viginti et quinque solidis dicti pagamenti michi ab eadem Christina numerati etc., exceptioni etc. renuncians omnino; promittens eciam dicte Christine super premissis debi tam facere warandiam et super eis litem vel controversiam non inferre etc. In cuius rei testimonium commune sigillum
358
scabinorum in Gulse ad preces meas presentibus est appensum. Et nos scabini universi et singuli de Gulse recognoscimus omnia et singula premissa esse vera. Datum feria quinta [post] circum- cisionem domini, anno eiusdem m.ccc. sexto decimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 397, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/b5088fd0-3327-4b38-8a5f-d736be4e6429/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success