Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 667, S. 623
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 667, S. 623
Frater Conradus de Nuremberg domus sancte Marie Theu
158
tonicorum per Allemaniam preceptor. Noverint universi presen- tium inspectores quod Heinricus Tanzfus et uxor sua Iutta se et omnia bona sua mobilia et immobilia, que nunc possident ac ea que iure hereditario seu alio quocunque modo in futurum poterunt adipisci, ob animarum suarum remedium salubriter moti domui Theutonice consensu unanimi contulerunt. Nosque propter hoc ipsos speciali gratia respicere cupientes curiam no- stram in Castele cum bonis eorumdem Heinrici et Iutte atque domus nostre nunc ad ipsam spectantibus ipsis fratrum nostro- rum usi consilio concessimus excolendam et usufructum capien- dum. Hac mediante conditione ut fratribus annis singulis cen- tum maldra siliginis et xxv. maldra tritici, si triticum eo in anno creverit, representent; si autem triticum forsitan crescere non contingat, siliginem pro tritico nichilominus exhibebunt. Hoc quoque adicimus quod curiam in foro Castele sitam quam idem Heinricus et Iutta domui porrexerunt, fratres nostri pri- vatim sibi et specialiter obtinebunt. Si vero nominati duo inde- center quod absit se gererent, bona et res domus in salutis sue gravamen et scandalum distrahendo, preceptor Alemannie et non alius commendatorum seu fratrum eosdem de curia memo- rata ad locum alterum posset transmittere et deberet eis usque ad vite sue terminum sicut duobus fratribus nostri ordinis ne- cessaria ministrare. Quod ut firmum sit et stabile perseveret presens instrumentum sigilli nostri caractere duximus munien- dum. Datum et actum anno domini m.cc.lvii.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 667, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/bc46cc7b-dfcd-4a63-b488-4698d2a8c4f3/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success