Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 732, S. 672
Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 732, S. 672


Current repository:
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 732, S. 672
Nos Henricus miles filius quondam Sifridi militis de Co- verna et Aleydis coniuges. Universis ad quos presens scriptum pervenerit notum esse volumus, quod nos pari consensu et collata manu omnia bona nostra tam in possessionibus agris pratis et nemoribus, sita vel iacentia in territorio ville Vale- dorph, viris religiosis et discretis.. commendatori et fratribus
207
domus Teuthonice in Confluentia pro centum marcis Aqu. bo norum et legalium, nobis ab ipsis fratribus numeratis, tamquam propria et libera vendidimus et tradidimus; warandiam per diem et annum prestantes quemadmodum fieri est consuetum. Renunciavimus insuper et renunciamus simpliciter omni iuri quod nobis in dictis bonis competebat vel competere poterat in futurum. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem pre sentem cedulam sigillo civitatis Confluentine, quod huic cedule impetravimus appendi. . commendatori et fratribus antedictis tradidimus communitam. Actum et datum anno domini m.cclxx. quarto.
Presentibus Henrico dicto Schonweder. Sifrido dicto Spe- del. Henrico dicto Knoveloch. Anselmo. Conrado. Sifrido filio eius. Nycolao. Henrico dicto Hovesche. Henrico de Aldenvelt. Giselberto. Wirico. Alberto. Erwino. Waltero de Kezzelhèim et aliis quam pluribus fide dignis.
Datum ut supra, feria quarta post festum beati Dionysii martiris et sociorum eius.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 732, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/d483356d-4298-4ef8-9fba-492699f79eb9/charter>, accessed 2025-04-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success