Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 888, S. 816
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 888, S. 816

Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 888, S. 816
Universis etc. Nos Albertus dictus Vloizzere et Kunegundis eius uxor opidani Confluenses notum esse cupimus quod nos de communi nostro consensu voluntate unanimi et manu commu- nicata donavimus et donamus viris religiosis . . commendatori et fratribus domus Theutonice in Confluencia recipientibus etc. ius hereditarium quod habemus et hactenus habuimus in domo quam inhabitamus sita Confluencie in vico sancti Castoris iuxta hos confines: ex una parte possident Henricus dictus Spyz et eius uxor, ex altera dicti religiosi, ex tercia est via publica et si qui alii sunt confines, et prout sila est ibidem cum omnibus meliorationibus et edificiis que circa dictam domum fieri con- tigerit in futurum, ad habendum etc. post mortem nostram etc. ob nostrarum remedium animirum. Que domus est allodium dictorum religiosorum et eandem nobis pro quatuordecim soli- dis monete usualis in Confluencia nomine annui census sibi persolvendis in festo beati Martini hyemalis annis singulis con- cesserunt. In cuius rei testimonium sigilla honestorum virorum videlicet Rjcholphi et Godeberti scabinorum Confluen. apponi rogavimus et impetravimus isti scripto. Nos vero scabini pre- dicti premissa vera esse recognoscentes et acta coram nobis sigilla nostra ad preces dictarum partium duximus presentibus apponenda. Actum et datum feria quinta post octavas epiphanie domini, anno eiusdem millesimo trecentesimo quartodecimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 888, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/dcb9e140-a3af-40a4-9226-f52693d31c93/charter>, accessed 2025-03-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success