Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 88, S. 113
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 88, S. 113
In nomine sancte et individue trinitatis, amen. Heinricus dei gratia comes et Methildis eius uxor comitissa, Nassovenses, presentem inspecturis paginam in perpetuum. Quoniam crebra momentorum ac temporum revolutio rerum ornate gestarum antecessorum successiouem immemorem facit frequenter aut in- sciam, tantum perpendimus ac meritum, ut quod gratia memo- rie perhennis favore benigno concessimus, titulo memorabili commendemus. Noverint igitur presentes ac posteri quod nos iuxta iura civilia collata manu, pari assensu et iure libero, vero functi patronatu, ecclesias Bleseberch et Zutzheim Trevir. dioc. cum omnibus suis appendiciis in nostrarum ac parentum nostro- rum animarum rcmedium contulimus domui hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani in perpetuum. Receperunt itaque a nobis earundem ecclesiarum donum fratres domus an- tedicte Heinricus in Frankenfurt, Ludewicus in Confluentia, et Heinricus in Bisen preceptores, vices domus memorate auten- tice in hac parte gerentes. Ne igitur pie gestorum quomodo- libet evanescat recordatio aut versuti cuiuslibet versatili subor- netur astucia, ad industrem dictorum fratrum instantiam eccle- sias prelibatas ac earundem donationes a nobis legitime cele- bratas et rite antedicte domus hospitali confirmamus animo col- lubenti, in signum firmitatis perpetue presentem paginam nostri tituli signaculo munientes.
Huios rei testes sunt: Sifridus cognomine Stahl; Petrus de Wilebache; Conradus Rubesame, milites. Giselbertus sco- lasticus de Wilbach.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis m.cc.xxxi.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 88, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/ec6335a9-efd3-416f-8997-5e57f9d18d7d/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success