Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 782, S. 719
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 782, S. 719
Martinus etc. Dilectis filiis . . maioris et. . sanete Marie ad gradus Maguntin. decanis ac . . scolastico eiusdem maioris eccle- siarum salutem etc. Conquesti sunt nobis dilecti filii . . com- mendator et fratres hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ie- rosolimitan. in Confluencia, quod . . abbas et conventus mona- sterii de Otterburg cistercien, ordinis Maguntin. dioc. super terris debitis possessionibus et rebus aliis ad dictum hospitale spectantibus iniuriantur eisdem, ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audia- tis causam et appellatione remota fine debito decidatis, facientes / quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter obser van; testes autem qui fuerint nominati si se gracia odio vel timore subtraxerint censura simili appellatione cessante cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hiis exe- quendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exe- quantur. Datum apud Urbem Veterem, x. kal. aug., pontifi- catus nostri anno tercio.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 782, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/f73da461-04e5-495b-b599-29a4a946f921/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success