Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 10, S. 29

Luipoldus dei gratia dux Austrie et Stirie universis tam pre- sentibus quam futuris in perpetuum. Res gesta labitur labente tempore et oblivioni traditur, si non auctoritate privilegii con- firmetur. Hinc est quod nos in memoria cunctorum haberi vo- lumus, quia cum Otto de Galprunne votum faceret domui hos- pitalis Teotonicorum sancte Marie, mansum unum in Henges- hagel cum manu et consensu filiorum suorum Wulfingi et Diet- mari et filie sue eidem domui cum omni iuri suo potestative tradidit coram nobis. Ne igitur huiusmodi directa donatio ab
10
aliquo possit violari imposterum, idem factum sigilli nostri testi- monio roboravimus; testibus, qui tunc presentes fuerunt, in eiusdem cause patrocinium subnotatis: Marquardus de Hinperch. Rudolfus de Potendorf. Heinricus de Prunne. Heinricus de Tum- benowe. Heinricus Stubich. Ortolf de Folchensdorf. Heinricus de Zakingen. Daniel capellanus. Magister Ulricus notarius. Anno dominice incarnationis m.cc.x.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 10, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/f8cd694d-040c-49bf-ab66-f3ca2224551f/charter>, accessed 2025-02-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success