Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 21, S. 40
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 21, S. 40
Fridericus dei gratia Romanorum rez semper augustus et rex Sicilie. Consuevit regalis benignitas, domos religionum oculo clemencie respicere et earum commoditatibus propensius manu largitatis providere. Inde est quod nos attendentes hone- statem religionis, que viget in domo hospitali sancte Marie, que est Teutoniccrum in Ierusalem, considerantes quoque ho- nestatem personarum illic sub domino militantium; ut fratres predicte domus in evum specialem in curia imperii locum fami- liaritatis obtineant et ut meliorem oportunitatem apud dominos
21
imperii promovendi negocium et utilitatem ipsius domus habe- ant: de largitate clemencie regalis concessimus predicte domui in perpetuum pre legitimo feodo, gracia imperii tenendum et sine omnimoda permutatione personarum in evum habendum, ut quicunque pro tempore fuerit magister et precipuus procu- rator omnium bonorum, que supradictum hospitale in partibus Alemanie vel nunc habet vel in posterum habebit, ut magister ille quotienscunque ad curiam imperii accessit, in familia curie imperialis sit adscriptus et ipsi magistro cum socio uno, fratre domus sue, et cum sex equitaturis tanquam alii familie in omni- bus necessariis habundanter provideatur. Item concedimus in evum memorate domui, ut ad procurandam et erogandam ele- mosinam imperialem continue duos fratres habeat curia imperii eiusdem domus, qui vicissim venientes et recedentes alter eorum semper in curia remaneat; et pro utroque illorum fratrum tres equitaturas cum omnibus aliis necessariis volumus haberi et ipsis de curia habundanter provideri. Statuentes ut hec nostre con- cessionis pagina inviolabiliter memorate hospitali et eius fratri- bus in perpetuum observetur.
Testes huius rei sunt: Conradus Spirensis et Metensis epis- copus, imperialis aule camerarius. Sifridus Augustensis episco- pus. Iohannes Cameracensis episcopus. Heinricus Argentinensis episcopus. Oddo dux Meranie. Theobaldus dux Lotharingie. Hermannus marchio de Baden. Comes Sigibertus de Werda. Comes Hartmannus de Wirtemberg. Heinricus de Nifen. An- salmus de Iustingen marscalcus imperii. Ulricus de Mincemberc camerarius imperii, et alii quam plures.
Datum apud Hagenowiam, anno domini m.cc.xiiii., x. kal. februarii, indictione quarta.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 21, in: Monasterium.net, URL </mom/SanctaeMariaeTheuto/f9e453ab-193a-4fd7-9cac-c96c53124f32/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success