Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 879, S. 806
Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 879, S. 806


Codex Diplomaticus Ordinis Sanctae Mariae Theutonicorum - Urkundenbuch zur Geschichte des Deutschen Ordens insbesondre des Ballei Coblenz, Nr. 879, S. 806
Universis etc. Nos Salantinus dominus de Ysinburch notum esse cupimus et tenore presencium publice profitemur quod nos boua voluntate pure et simpliciter renunciavimus et renun- ciamus omni actioni impeticioni seu causc actenus per nos hahitis contra viros religiosos . . commendatorem et fratres domus Theutonice in Confluencia occasione bonorum ipsorum religiosorum in villa Mettriche et eius pertinenciis; promittentes eisdem bona fide fraude et dolo exclusis quod ipsos religiosos conservabimus et conservare debebimus exnunc in antea in iure ipsorum ac in eorundem possessione pacifica et quieta prout ab antiquo possederunt nec eos in prefatis bonis impe- diemus nec ex causis supradictis decetero aliquatenus impetemus set eosdem promovebimus dum necesse habuerint et bona fide promittimus promovere. In cuius rei testimonium et roboris firmitatem presentes litteras sigillo nostro una cum sigillo no- bilis viri domini Engilberti de Seyne sororii nostri ad preces nostras et dictorum religiosorum presentibus appenso tradidimus et tradimus communitas. Et nos Engilbertus predictus etc. duximus presentibus apponendum. Actum in cimiterio paro
341
chialis ecclesie de Mettrico, feria tercia post ascensionem do- mini, anno eiusdem millesimo trecentesimo decimo.
Urkundenbuch des Deutschen Ordens, ed. Hennes, 1845 (Google data) 879, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/SanctaeMariaeTheuto/fc732461-112f-47ad-8f48-88b6833afca3/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success