Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LXXIV. , S. 167
LXXIV.
1263, 16. Januar.
Nos capitulum ecclesie de Warad signiflcamus tenore presentium quibus expedit universis, quod Ivan wajuoda de Bulenus ac Buch et Balk fratres sui de eadem ab una, parte vero ex altera Nicolaus filius Kend de Zalatna Banya, sua ac Joannis Henning Blasii Ladislai Tata- merii et Stosyan fratrum suorum in personis, quorum onus et gra- vamen, que ex parte eorundem absentium temporum in processu ad infrascripta possent provenire, super se assumendo, in nostri per sonaliter constituti presentia dixerunt, retulerunt, ac vive
vocis oraculo coram nobis concorditer sunt confessi, quod licet con- troversionis materia et jurgiorum in facto mortis Bikach et Roman proximorum eorundem diabolica suggerente malitia— inter ipsosexti- tisset suborta, nichilominus tandem sumpmo rerum maiestate — annu- ente, cuius providentia corda mortalium turbata flam — sui spiritus, sed et ad pacis tranquilitatem reducit et quietem, reformatisque induc- tionibus proborum virorum partium pacem zelantium intervenientibus — renuntiando omni liti, questioni, actioni atque exceptioni, que ipsis vel quibuspiam — ad defendendum — suam Juris tramite requi- rente, possit aminiculari ignoscentes sibi ipsis mutua vicissitudine quidquid inter eos hactenus exstitisset illatum et perpetratum, volentes in pacis pulchritudine in evum gratulari, et se se a modo et deinceps veluti fratres carissimos assidua dilectione iugique favore pertractare, in perpetue pacis et concordie omnimodam deuenerint — coram nobis deuenerint unionem tali conditionis moderamine mediante, quod si qua partium temporum in processu predicte pacis reformacioni contravenire, vel ipsorum pacem reformatam in toto vel in parte quovis subterfugü colore quesito retractare niteretur, aut resiliret, extunc contra aliam partem ipsam pacem inviolabiliter tolerantem in quin- quaginta marcis convinceretur. Datum feria tertia proxima post octa- vas festi cpiphaniarum domini. Anno eiusdem MCCLXIII.
76
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/0db18ee2-4907-4b82-a2db-51a43530e4b6/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success