Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XXVII. , S. 119
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XXVII. , S. 119


XXVII.
1224. Rom.
Honorius—archiepiscopis et episcopisperllngariam constitutis etc. Dilectorum filiorum M. et fratrum Ilospitalis S. Marie Teuf. Jero- solimitan. Deo et hominibus grata religio promeretur, ut suis favora- bilibus desideriis favorabiliter annuamus, quatenus eiusdem ordinis nova plantatio eo felicius incrementa suscipiat quam largius fuerit rore aposto lice gratia irrigata. Petieruntsiquidem iidem magister etfratres ut ter- ram de Borza etultra montes nivium, quam propter paganorum insultus vastam usque ad proxima tempora et desertam largitione carissimi in Christo filii nostri Andrec regis Ungarie illustris adepti esse nos- cuntur et noviter inhabitare coeperant, ipsorum paganorum impetu oon sine multo personarum suarum discrimine refrenato, in ius et proprietatem apostolice sedis recipere dignaremur, asserentes, quod fideles libentius transibunt in eius coloniam, si eam viderint apostolice sedis esse speciali ditioni subjectam, sicque fiet ut terra, quc lata et spatiosa cultoribus indiget facile populetur et numerus habitantium in eadem ad ipsorum paganorum terrorem et securitatem fidelium atque ad utilitatem non modicam terre sancte feliciter augeatur. Ipso rum ergo magistri et fratrum piis precibus benignius annuentes pre- fatam terram in ius et proprietatem b. Petri suscipimus et eam sub speciali ap. sedis protectione ac defensione perpetuis temporibus
28
permanere sancimus. Ad hec cum eadem terra secundum indulgentias ipsis fratribus ab apostoli sede concessas nullum preter Romanum pontificem habeant episcopum vel prelatum districtius duximus inhibendum, ne quis archiepiscopus in terram ipsam vel incolas eius interdicti vel excommunicationis sententiam sine speciali auctoritate apostoli sedis promulgare presumat, vel jurisdictionem quamlibet exercere, sed archipresbyterum quem per venerabilem fratrem nostrum Strigoniensem archiepiscopum, tunc episcopum Agriensem, prefici fecimus ipsi terre, babeat clerus eiusdem populusque recur- sus, quo questionibus emergentibus inter eos aliis articulis, quieccle- sie auctoritatem iurisdictionemve requirunt, et possunt per alium quam episcopum expediri, ea vero, que desideraut pontificalis digni- tatis officium, ut puta crisma, oleum sanctum, ordinationes elerico- nini et consecrationes ecclesiarum seu altarium, a quocunque malu- erint, recipietis (?) episcopo, ab apostolica sede communionem et gra- tiam obtinente, quousque ipsius terre populus divina favente gratia sie fuerit augmentatus, ut dignum sit ei proprium episcopum pro- videri. Ideoque fraternitatem vestram solicitandam duximus et monen- dam per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus dictos fratres vel ipsius terre incolas contra nostre constitutionis et inhibitionis tenorem nullatenus molestetis, quin imo ipsos habentes specialiter pro sedis apostolice reverentia propensius commendatos, cum pro clericorum ordiaationibus et aliis, que ad pontificale spectant offi cium, ab eis requisiti fueritis, benigue ipsorum iustis postulationibus annuatis, ut et ipsi possint de bono in melius favore vestro adjuti pro- ficere nosque caritatem vestram debeamus in domino commendare. Dat. Laterani. Ita invenitur in regestro D. Honorii pape 11I. anno Vlllvo Martinus.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/173f5ff5-3e0f-4c71-bc34-0b298aed1040/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success