Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXCVIII. , S. 283
CXCVIII.
1395.
Ita nos orrendi criminis atrocitas plebesanorum de inferiori WaMoT/adstringit, ut parricidialibus exemplis detestemur eosdem et ccclesiam eorundem utcumque destitutam, iudicaremus desolacioni derelinquendam. Scilicet nos Petrus miseracione diuina episcopus Transsilvanus eorum sacrilegam consvetudinem declinantes, religioni ecclesiastice duximus consulendum, vt priuatis ipsis, qui ferro necare didicerunt pastores et ministros, eo quod duos successive inter- fecerunt sacerdotes, curatores scilicet suarum animarum et vnum clericum, jure presentandi, quam ex consvetudine terre retinebant, ab extrinsecus positis sacerdotibus, videlicet a capellano magistri hospi- talis de Byztrice, cui hospitali ecclesiam eandem eum omnibus juribus suis, salvis tamen hiis que nobis ab eadcm ecclesia debentur, presen- tibus subicimus, et subiectam esse ostendimus gubernetur, vt tanti furoris maleria subtrahatur, si persona, in quam possit hec acerbitas perpetrari, consistens ibidem defuerit, vel deficiat et in quem, uel in quos ulterius deseviant, non habebunt. Egeat itaque proprii sacerdotis subsidijs, sed non deficiat aliunde prestolandis. Propter quod tu filii magister hospitalis predicte, ecclesie in hoc statu posite ministerium
192
officij in ipsa plebe tibi creditum cum summo religionis affectu dispen- ses, ut tamquam fidelis dominicorum talentorum dispensator, multi- plicato talento audire mercaris, intra in gaudium domini tui. In cujus rei testimonium, et perpetuam firmitatem presentes concessimus literas sigillo nostro consignatas. Datum anno domini M°.CC°. nonagesimo quinto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXCVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/b44a58db-ef59-4daa-bfc0-da850a8824e9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success