Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CIV. , S. 194
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CIV. , S. 194



CIV.
1274, 25. Juni. Weissenburg.
Nos magister Mattheus voywoda Transsiluanus comes de Zow nuk memorie commendantes tenore presencium significamus ?ni- uersis, quod cum domina relicta Urbani, et Mychael6\m» ejusdem per Paulum comitem de Gyogh fratrcm comitis Andree, procuratorem eorundem, Petrum filium Petri magni de Mereslo, super interfeccione Vrbani memorati ad nostram presenciam in ius evocasset, et ratione litis dictus procurator ipsum Petrum interfectorem Vrbani sepedicti nominasset, Bartholomeus archidiaconus de Thurda, decanus tunc temporis ecclesie Albensis vice et nomine capituli respondit ex adverso
103
ipsum Petrum sepefatum ab impeticione et infestacione interfeccionis Vrbani, secundum formam litterarum venerabilis patris P. Dei gratia episcopi transiluani expedire per omnia capitulum tenetur et quod ipse idem—capitulo paratus esse eundemPelrum expedire, pro eo videlicet, quod Petrus magnus, pater ipsius Petri, cum in lecto jaceret egritu- ilinis sane tamen adhuc mentis, ex consensu lilii sui et omnium agna- torum suorum terram suam Mereslo vocatam, in qua terra in honorem beati Petri ecclesia extitit de lapidibu.s fabrieata sub testimonio episcopi snprascripti, et fratris Frustani cruciferi de Turda et aliorum plurimorum in testamento suo perpetualiter legasset seu donasset ipsi capitulo Albonsi possidendam petens insuper et rogans ipsum capi tulum, quod filium suum Petrum ab interfeccione Vrbani propter mise- ricordiam beati Michaelis quoquo modo posset expediret. Et licet hie inter predictas partes diucius fuisset altercatum, tandem mediantibus discretis uiris, et nobilibus ex nostra permissione, et p... voluntate, propter bonum pacis, talis composicio extitit ordinata, quod relicte Vrbani, et M. filio eiusdem pro interfeccione ipsius Vrbani capitulum memoratum quadraginta marcas cum lapide terrestri solvet pro Petro prelibato ita ut deinceps nec ipsa relicta Vrbani aut (Hins eins, nec aliqui ex cognacione, seu generacione eorundem racione predicte mortis Petrum et ejus successores possint aliquatenus impedire uel in ius iterato evocare. Omnes antem litteras tam nostras quam alio rum iudicum quas ipsa relicta Vrbani aut M. filius eiusdem habent uel babebant super ipsa morte emanatas cassas et extinctas duximus sentencionaliter judicandas, et insuper dictam terram Mereslo et ter ram super quam Vrbanus ex concensione Petri magni residebat, simi- liter sententionaliter et definitive ipsi capitulo Albensi introducendo, in possessionem corporalem adjudicavimus inconcusse possidendas, et quia iudicem placare debebat capitulum ad ordinacionem composito- rum pacis memorate idem capitulum persolutis viginti quinque marcis nos placavit, et sie omnis rancor et controversia inter ipsas partes extitit perpetualiter cassata et sopita. In cuius rei memoriam et per- petuam firmitatem litteras nostras presentes, ad peticionem parcium concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Alba Jule in crastino Jhonis Baptiste. Anno domini millesimo ducentesimo septua- gesimo quarto.
104
CV,
1274, 22. August. Z oly um.
Nos Ladislaus, Dci gracia rex Vngarie, significamus tenore pre- sencium vniuersis, quod nos considerantes fidelitates et seruiciorum merita Dera archidiaconi et magistri Nicolai fidelium nostrorum, fratrumque ipsorum, que ijdem karissimQ patri nostro, et nobis post- modum impenderunt fideliter et deuote, quandam terram castri Albensis Transiluani, Euryghaz vocatam, concernentem intra suas metas et limitacionibus suorum terminorum rura siue sessiones villa- rum Demegteluke, Gwyudteluke, Oslteluke et Syneteluke vocatas, ubi eciam sita est ecclesia beati Thome apostoli, eximendo penitns a iurisdiccione dicti castri eisdem Ders arcliidiacono, et magistro Nico- lao, ac fratribus eorum dedimus donavimus et contulimus perpetuo possidendas, in cuius terre corporalem possessioncm, eosdem per comitem Andream de Gyong hominem nostrum sub testimonio capi- tuli Albensis Transiluani, presentibus iobagionibus castri, vicinis, et commetaneis omnibus, nulloque contradictore existente fecimus intro- duci, prout id nobis per litteras dicti capituli constitit evidenter. Datum in Zolum in oct. assumpcionis beate virginis, anno domini Mo.CO. Ixx°. quarto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/18aceb59-f6a1-4e01-b0ec-80787bbd2b79/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success