useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data)  XLV.
Signature:  XLV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: 
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XLV. , S. 138
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XLV. , S. 138

    Graphics: 
    x

    XLV.

    123l, 30. Apr. Rom.

    Gregorius — A. illustri regi Hungarie. — Etsi nibil prestare possumus domino, nisi sua, qui dispositionis proprie beneplacitum

    47

    omnibus, quod sunt et habent, gratis impendit, possumus tamen sibi gratificari de suo bis, qui ejus obseqaio sunt adscripti, gratiam exhi- bendo; certi, quod dnm eis temporalia ministramus, nobis compa- ramus eterna. Vnde non estuare quis debeat hesitare tali reddere ereditori, qui se pro redditis constituens debitorem, semper retribuit potiora; sed quisque secundum sapientis consilium dare debeat altis- simo secundum donatum ipsius; vt cui multum est, tribunt abundanter, ne parce seminans parce et metat. Quare in largitionibus immensitas optime est eimensurata; bis presertim, qui a domino recepisse nos- cuntur immensa. Verum si quispiam pie data contraria poenitudine detrectaret, quasi serio diuinam prouocarpt offensam, et contra se corda hominum et labia commoneret, j;im rem alienam inuito domino contrectando. Sane dilecti filii — magister et fratres domus hospi- talis sancte Marie Theotonicoritm Jcrosolymitani, humili nobis et iostanti conquestione monstrarunt: quod cum tu eorum domui terram Bote pia liberalitate donasses, sicut in priuilegiis tuis perspeximus plenius contineri: ipsi pro colenda et munienda terra eadem, per quam Cumanis multiplieiter regnum Hungarie pertui-bautibus fre- quens introitus et exitus habehatur, numcrosam pecuniam expenderunt, ibi cum multo labore, ac proprii effusione cruoris quinque castra fortia instruendo; sed licet tu eis terram abstulisscs eamdem, ipsam tandem restituisti postmoduim, vt debcbas; quin etiam pro recom- pensatione damnorum ipsi partem Cumanie vltra montem niuium contalisti; in qua cum dicti magister et fratres castrum munitissi- mum construxissent, Cumani perterriti et dolentes ademptam sibi ingressus et exitus facultatem, congregata ingenti multitudine bella- torom, fratres inibi commorantes hostiliter aggressi fuerunt; sed domino propitiante deuicti, confusi et reuersi destituerunt. Quin etiam quidam ex illis dictis fratribus se dedentes, cum vxoribus et paruulis ad baptismi gratiam conuolarunt. Tu vero terram ipsam Ingrediens, cultamque prospiciens, fratres de terra, eis per aposto- lieam sedem confirmata, ac sub ejus protectione suscepta, per violen- tiam expulsisti non absque romane ecclesie injuria manifesta; cum eadem terra nullum. preter romanum pontificem, habeat episcopum vel prelatum: eidcm ecclesie duas marcas auri pro censu solueret annuatim. Et quamuis pie memorie H. papa, predecessor noster, ac nos postmodum plures tibi afiectuosas preces et monita diligentia direxerimus, vt eis terram ipsam liberalster redderes, nequaquam

    48

    tamen fuimus exauditi; quin potius idem magister ad presentiam tuam in spe vocatus, accedens frustratus rediit; fatigatus multi.s labo- ribus et expensis, alias domo sua propter hoc attrita variis et enor- mibus detrimentis. Ne igitur inexorabilis videaris, si, quod absit, seductus prauis suggestionibus malignorum, reddere renuas, quod non potes salua conscientia retinere; serenitatem regiam rogamus, monemus et hortamur in domino, in remissionem tibi peccaminum injungentes, quatenus conscientie et fame tue salubriter consulens, cum peccatum minime remittatur, nisi restituatur ablatum, eisdem magistro et fratribus restituas terram ipsam . de damnis et irrogatis injuriis satisfactionem congruam impendendo; ita quod veritati verax existens, te illi reddas placitum et acceptum, qui acceptos prouebit in salutem, et nos tibi constituamur exinde non immerito debitores. Datum Late- rani II kal. Maji. Pontiiicatus nostri anno V.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.