Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LXXXVI. , S. 176
LXXXVI.
1266.
Stephanus Dei gratia, junior rex Ungarie, dux Transylvanie. et dominus Cumanorum. Omnibus presens scriptum inspecturis salutem
in omnium salvatore. Inter ceteras do ornamenta regalia
thronum decorat regalem, nutrix virtutum pietas, prudenter intuens et pie sublevans inopias oppressorum, quia dum provisione modera- tionis regalis eorum excutiuntur servitia, augetur numerus, et ad
85
ferventiora fidelitatis obsequia crescit affectus, et excitatur devotio subjectorum. Ad universorum igitur notitiam volumus pervenire. Quod eum hospites — de Karako et de Igen per descensus continuos vaj- vode Transylvanie pro tempore existentis querelarentur plurimum se gravari, querelis etiam propulsassent sequentibus aures nostras, quod vice judex vajvode pro tempore constitutus, suo eos adstare compel- lens judicio, multoties afficeret eosdem laboribus sumptuosis, vajvoda
etiam ipsos contra libertatem eorum, placitantes mi evocando
examen d;imnorum et laborum gravamen irrogaret eisdem, nos con- descendentes querelis, et justis inclinati precibus eorundem, gratiam eis infrascriptam fecimus in premissis. Volumus igitur, et ipsis hospi- tibus nostris irrevocabiliter indulgentes, quod nullus omnino vajvoda Transylvanus presens vel futurus, debeat et presumat descensum
facere tunc demum, cum aliquando, quod absit, gravis et
inurgens regno nostro immineret adversitas, propter cujus necessi- tatem instantem, ipsum vajvodam debita sollicitudine invigilantem defensioni et ramediis regni nostri Transylvani oporteret divertere ad predictos hospites nostros, cum in eo casu ipsius adventus hospi-
tibus nostris predictis affe um, et tutelam, in quo casu eundem
descendentem inter eos libenter, et liberaliter procurabunt; pre- terea volumus, ut vajvoda, qui nunc est, vel fuerit in futurum, dictos hospites nostros super quacunque causa litigantes inter se, judicandi non babeat facultatem, nisi forte vel ipsi aliquem extraneum, vel ali-
quis extraneus vajvode judi evocaret. Vice judex
tamen vajvode in nullo casu ipsos hospites nostros poterit judicare. Ad hec cum dicti hospites nostri terram pro agricultura et usu suo sufllcientem non haberent, quandam terram nostri castri Albensis ad nostram collationem pertincntem, Gyumurd vocatam, et vacuam eisdem
concessimus de liberal mo jure possidendam perpetuo, et
hanc terram concessimus eisdem cum omnibus utilitatibus et perti- nentiis suis, sub eisdem metis et terminis, quibus antea fuerat limi- tata, ratas habentes elevationes metarum, quas homines nostri Paulus comes, frater Andrec comitis de Gyogy, et Leve, Jobbagio castri
Albensis, presentibus jobbagionibus cast de mandato nostro
super terra predicta, juste et rationabiliter erexerint. Super decimis etiam more Saxonum persolvendis et libera electione plebanorum, et super flsco collecte generalis, de qua in privilegio charissimi patris nostri inveniuntur exempti, ac aliis, in privilegio charissimi patris
86
nostri super libertate predictorum hospitum nostrorum statutis, et ordin . .. continen . . . indulto eidem privilegio charissimi patris nostri ratificantes et confirmantes dictis hospitibus nostris privilegium cha rissimi patris nostri, concedentes eisdem specialiter, ut iidem hospites cum quatuor militibus loricatis, bene preparatis ac decenter ornatis, i-iiiii totidem equis satis honcstis et coopertis, ac duobus tentoriis,
sub nostro vexillo mil um nostris militibus, non in societate
baronum nostrorum descendere teneantur, prout in predicti patris nostri privilegio clare, et expresse vidimus contineri. Ut igitur hec nostra concessio et ordinatio, seu collatio robur obtineat perpetue firmitatis, nec per quempiam in aliquo cursu temporum possit vel debeat in irritum revocari, seu aliquatenus retractari, predictis hospi tibus nostris de Karako, et de Iguen presentes concessimus literas, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus mag... domini dilecti et fidelis nostri, aule nostre vice cancellarii. Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LXXXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/302485a2-0b03-4454-82a3-be152416a643/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success