Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CIX. , S. 199
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CIX. , S. 199

CIX.
1276, 8. Mai. Weissenburg.
Nos Petrus miseracione diuina episcopus Transsiluanus signifi- camus quibus expedit universis presencium per tenorem, quod capi- tulum ecclesie nostre Transiluane, quendam montem, in silua capituli, Fylesd vocata, suum, ad instantiam et petitionem nostram, ad faciendam munitioncm in ipso, non realiter sed personaliter, vsque ad vitam nostram, seu quamdiu ipsum episcopatum obtinebimus Trans- siluanum ex commuiti concessit consilio ac vnanimi voluntate eo modo, quo nos ipsam munitionem propriis nostris expensis faciemus et i--i<i obtinelnmus, quamdiu episcopafum habuerimus Transsiluannm, proprielate semper ipsi capitulo remanente. Sed quamprimum ipse episcopatus qualicunque easu a nobis vacauerit, vel vacare contigerit, municio seu edificatio omnis, quam in ipso monte medio tempore fieri fecerimus, cum proprietate que semper ipsorum fuit, et est, et esse debet, et cum omni utilitate ad ipsum capitulum iure perpetuo deuol- uetur, absque aliqua impositione juris episcopalis irreuocabiliter pos- sidendi, cum nichil juris vacacione episcopatus habeamus.uel habue rimus in monte sepe dicto. Vt igitur hec concessio, seu edificacio municionis in ipso monte non possit ipsi capitulo prejudicium aliquod generare, nos presentes iitteras sigilli nostri munimine fecimus robo- rari. Datum Albe in octavis apostolorum Philippi et Jacobi. Anno domini M", ducentesimo, septuagesimo sexto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/3468c0a0-f584-489b-b23d-db3794e335d2/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success