Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CL. , S. 238
CL.
1289, 1. September. K l ei n p o Id.
Ladizlaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Lodomerie, Cumanie, Bolgarieque rex, omnibus Christi fidelibus pre- sentem paginam inspecturis salutem in eo, qui salutem operatus est in medio terre. Ad uniuersorum noticiam volumus pervenire. Quod cum venerabilis pater P. dei gracia episcopus Transsiluanus ex pre- ccpto et mandato venerabilis patrum Lodomerü videlicetStrigoniensis, et Johannis Colocensis, dei gracia ecclesiarum archiepiscoporum, dicencium auctoritatem sedis apostolice se habere et non ex proprio motu et voluntate, sicut ijdem archiepiscopi prenotati coram nobis sunt confessi, Arbuz, Cumanum, cognatum nostrum, et duos nepotes eiusdem, ac Moius ') vojwodam nostrum Transsiluanum, dilectos et fideles nostros captivasset, et propter hoc solum possessiones donati- cias per inclitos reges et illustres, Belam videlicet clare memorie
1) Uurichtig: Mopis, bei Feje'r V, 3, 454 am Szerejai Series opitc. 39.
147
avum nostrum, et Stephanum felicis recordacionis patrem nostrum, nee non per nos, ecclesie beati Michaelis cathedrali datas, factas et collatas, scilicet villam Culuswar cum suis pertinentiis, et villam Albensem cum territorio suo vniuerso, et alijs sibi attinentijs perti- nentibus, nec non et alias donaciones nostras literis seu privilegijs nostris consolidatas, ecclesie prelibate alienassemus, revocando, tan- dem eodem venerabile patre nostram graciam et dileccionem obtinente, et per omnia immunem se, nobis in executione predicti et injuncti sibi mandati exibente et reddente possessiones prelibatas, et omnes alias donationes, super quibus litere, seu priuilegia nostra sunt con- cessa, eidem ecclesie beati Michaelis archangeli reddendas duximus inrevocabiliter, ex gracia nostra pleniori, et regio cum favore, possi- dendas et habendas, prout hactenus ecclesia memorata habuit pos- sedit, inconcusse ab antiquo et ab omnibus illis, quibus villas, seu pos sessiones supradictas contuleramus, revocamus per presentes et litteras nostras, eisdem super dictis possessionibus emanatas, cassas decer- nimus et inanes et iuribus penitus carituras. In cujus rei memoriam, perpetuamque firmitatem, presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Apoldija inferiori, in festo sancti Egidi abbatis, per manus ven. patris, domini Gregorij, dei gracia episcopi Chanadiensis, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri anno domini M°.C°C°. octogesimo nono, regni autem nostri anno decimo septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CL. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/4586da1c-8d48-4e32-b141-79559a16abcd/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success