Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XI. , S. 102
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XI. , S. 102

XI.
1212, 18. Jan. Rom.
(Innocentius PP. III) Electo et preposito Colocensibus. Sicut dilectus filius magister R. nobis exponere procurauit, carissimus in Christo filius noster, Vngarie rex illustris, ipsum ad preposituram duxit, canonice presentandum. Verum quia prepositura eadem ad nos in spiritualibus, nullo pertinet mediante; nobis humiliter supplicauit, vt sibi eam in bis, que ad nos pertinent, conferremus. Nos autem, quod per dictum regem factum canonice fuerat, approbantes, per apostolica vobis scripta mandamus, quatinus dictum R. in eadem prepositura instituere auctoritatc apostolica procuretis. Datum Laterani XV. kalendas Februarii, pontificatus nostri anno quarto decimo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/51a792b9-c8d4-43e2-b16c-f2de1a8c74d5/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success