Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXLVI. , S. 233
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXLVI. , S. 233
CXLVI.
1287.
Capitulum ecclesie beati Michaelis Transsilvane, Omnibus Christi iidclihiis presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui salutem operatus est in medio terre. Vt gestis hominum, seu actibus rite ac legitime celebratis, studiosa malignorum cupiditas nequeat obuiare atque novercari, ipsa gesta vel acta ad cautelam litterarum patrocinio consueueruut roborari, ut in posterum minime titubent, seu vacillent. Propterea ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam poste- rorum harum serie uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Buken comes, Barlabas, Nicolaus, et Gregorius filii eius dem de Gold ex permissione et uoluntate commetaneürum suorum, magistrorum uidelicet Michalch, et Emur, in nostri presenciam astan- tium, quandam terrttm ipsorum Hewrimus uocatam, cum omnibus uti- litatibus suis et pertinenciis, iuxta Morisium adiacentem, Berga comiti, ac filijs suis Kemen comiti, Andrec et Petro pro quindecim marcis, et plenarie acceptis ab eisdem, nec non heredibus heredumque suc- cessoribus eorundem, iure perpetuo, et iurevocabiliter possidendam aunt confessi uendidisse. Obligantes insuper se, et assumentes ijdem Buken, et filij sui prenotati coram nobis ut quicunque eosdem Ber- gam comitem, et filios suos prelibatos, racione dicte terre impedirent, seu in ins euocarent, proprijs sumptibus et laboribus eosdem expedi- rent, et in possessione pacifica terre memorate conseruarent indefesse. Ut igitur hec vendicio coram nobis facta robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam tractu temporis possit uel debeat immu- tari, ad instanciam et peticionem parcium, in testimunium rei geste, litteras nostras presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas,
142
sub hijsdem tamen metis et terminis quibus ipsa terra ab antiquo per priores suos possessores exstitit limitata et possessa. Datum magistro Micaele preposito ecclesie nostre, Gregorio cantore, Paulo custode, Johanne decano testibus. Anno domini MCC. octogesimo septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXLVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/57ec7b64-381d-4b8d-9790-569ed3be23b4/charter>, accessed at 2025-02-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success