Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CLXIX. , S. 258
CLXIX.
129l, 11. März. Weissenburg.
Nos Andreas Dei gratia rex Hungarie. Memorie commendantes significamus quibus expedit universis. Quod comes Dyonisius, filius Dyonisii ad nostram accedens presentiam quandam possessionem castri Szonuk, Lapus vocatam, petivit a nobis sibi dari, verum quia de qualitate et quantitatc ipsius possessionis nobis veritas non consta- bat, fidelibus nostris capitulo ecclesie Albensis Transilvanie dedimus in mandatis, ut hominem ipsorum mitterent fidelem pro testimonio, coram quo homo noster prefatam possessionem presentibus comme- taneis et vicinis reambularent, et statuerent eidem comiti Dyonisio, si nostre collationi pertineret, et si non fuerit contradictum, aut si qui fuerint, eosdem in nostram presentiam evocando. Quod quidem capi- tulum nobis rescripserunt inhuncmodum. (S. die vorhergeh. Urkunde.)
167
Nos igitur consideratis fidelitatibus et servitiorum meritis ipsius comitis Dyonisii, prefatam possessionem Lapus vocatum cum utilitati- bus et pertinentiis suis universis dedimus, et contulimus eidem comiti Dyonisio perpeluo possidendam. Datum Albe Transylvane in dominica invocavit. Anno domini MCC. nonagesimo primo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CLXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/81aad59f-e00f-4bf7-bc59-cda45f9edde0/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success