Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XVI. , S. 107
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XVI. , S. 107
XVI.
2122, 3. Jun. Alatri.
Honorius — archiepiscopo Colocensi — Benigne nuper rece- pimus literas tuas, quas cum dilecto filio //. preposito Varadiensi, ruf Ecclesiam Vltrasyluanam electo, ad sedem apostolicam trans- misisti; intelleximus autem ex predictarum serie literarum, quod Vltrasyluana ecclesia nouiter destituta pastore, ipsius loci capitulum ad electionem episcopi procedentes, prcdictum prepositum cum electione celebrata de ipso tibi, qua metropolitano proprio, presenta- runt, confirmari eam humiliter postulantes. Tu autem de vniuersis negocij circumstantiis diligenter inquirens, comperisti electionem eamdem canonice celebratam, concurrentibus ad ejus confirmationem ejusdem electi competeuti litteratura, honestate morum, et genere, ac faciente ad hoc, quod de gremio est ecclesie memorate. Sed quia ad hoc dubitasti duntaxat, quod in altero suorum oculo quedam macula videtur; elegisti potius ad DOS ipsum inspiciendum trans- .iiHerr, quam ad confirmandam electionem nobis procedere incon- sultis. VLTUIM humiliter postulasti magistro N. clerico tuo ad nostram
IG
presenliam destinato, vt si ejusdem ecclesie vOtis in hoc vellemus annuere confirmationem electionis ejusdem tibi remittere dignaremnr. Ceterum charissimi in Christo filii nostri — rex, et — regina Hun- garorum illustris, multiplicatis prelatorum terre intercessionibus pro eodem electo, per quem poiius, quam per alium predicta spe- ratur ecclesia in temporalibus et spiritualibus recipere incrementa, nobis CNIII instantia supplicarunt. Nos vero fraternitati tue in hoc et aliis, quantum cum Domino possumus, deferre volentes. prefatum electum ad te cum gratia duximus remittendum; per apostolica tibi scripta mandantes, quatenus cum hoc deferendi tibi causa fecerimus, erga electum ipsum, si alias est idoneus, predicta macula non obstante, sine difficultate, prout ad tuum pertinet officium, exequaris. Datum Alatri, tertio nonis .limi i anno sexto."
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/65da880d-b4de-4180-ad8c-c73d54c21413/charter>, accessed at 2025-02-02+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success