Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CCXVI. , S. 301
CCXVI.
1299, 12. August. Feldlager bei Tihany. Andreas Dei gratia rex Hungarie etc. Memorie commendamus tenore presentium quibus expedit universis. Quod Deiricus comes de villaFelium suo, ceterorumque hospitum de dictavilla partium nostra rum Transsylvanarum nominibus, et in personis nostram accedens regiam serenitatem querulose nobis exposuit, quod, quamvis dicti hospites ex concessione domini quondam Bele regis Hungarie prede- cessoris nostri felicis recordationis, ab onere prestandorum in usum dominarum reginarum pellium felinorum ob quod speciali privilegio, nomineque ville felium ab initio mansionis eorundem hospitum ex
Fontes. Abth. II. Bd. XV. 14
210
regum liberalitate donati fuere, absoluti habeantur, et exempti, nihil- ominus tamen vayvoda noster in partibus illis constitutus, etsi nulla super cos auctoritate preditus, onus id ab eis porro quoque extorquere nostro sub nomine, et pretextu pergeret. Hinc nos regie olim libera- litatis fideliumque eorundem hospitum servitiorum memores, eosdem ab omni hoc mimere in perpetuum herum subportandos, elibertandos, immunitandos, ac absolvendos duximus harum nostrarum testimonio et vigore literarum mediante, quas nos domino vayvode, ejusque uflicialibus exhiberi, et dein impetrantibus in perpetuam, inviolabilem- que firmitatem restitui volumus et jubemus. Datum in descensu nostro campestri prope Tyham, feria IV proxima post festum B. Laurentü. Anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CCXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/99f630c5-c608-4b24-af98-959322e0f7c4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success