Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CLXXVII. , S. 266
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CLXXVII. , S. 266



CLXXVII.
1291.
Andreas Dei gratia Hungarie, Dulmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque rex. Omnibus Christi fidelibus,
Die Reste dieses Schlosses sind bei dem Edelbof des Dorfes Mikes im thorenburger Comilal zu sehes.
175
presentem paginam inspecturis salutem in omniuim salvatore. Regiam decet majestatem numerum fidelium subditorum ampliare, eorumque commodis, et mutue tranquillitati prospicere, ut sie illi quoque naturali eorum domino ferventius valeant deservire. Ad perpetuam ideo rei memoriam harum serie volumus pervenire, quod libere ville Turutzko vocate prope fluvium Oronyos, inter prealtas petras et alpes, in par- tibus ültrasilvanis site, hospitum magistri, et ferri fodinarum ibidem existentium cultores, utpote ferri fabri, urburarii, carbonarii, et labo- ratores querulose exposuerunt, quod superioribus temporibus omnia litteralia instrumenta ipsorum super vocatione eorum ex Austria, juri- busque et indultis eorum dum easdem terras incolere ceperunt, benigne collatis simul cum status eorum declaratione confecta, ema- uata, per Tartaros, ut dixerunt, ignis voragine fuissc consumpta, ac etiam coneremata. Que nobis per multos barones, et nobiles regni nostri constiterunt evidenter, suplicaveruntque nobis pro renovatione eorundem prece subjecliva et quia regiam deceat coronam, fidelium justis precibus locum dare, nos quoque precibus eorum miserationibus visceribus moti, ut ea, que in tempore finnl, litterarum monumentis ab oblivione vindicentur: quum tandem aliquando regnum hoc nostrum post tot clades, et desolationes desideratam pacem nactum, regnicole quoque uberioris pacis, et commodorum incrementum consequi vale ant; nos etiam ex regie clcmentie habundantia in eam potissimum curam incumbimus, ut sub dulci alme pacis umbra omnes ordines regni nostri, gravissimis belli motibus attritos paulatim restaurari, et renovari faciamus, ut taliter idcm regnum nostrum in pristinum suum nitorem, quo id fieri posset, repunatur; et quia inter oinnia boni publici restaurandi monumenta, ex minerarum quoque, in visceri- bus terre plerumque herentium diligentiori cura, uberiora commoda et emolumenta in universos cives dimanarc animadvertamus, pro- inde iisdem huminibus Austriacis, pro ferri fabricis, e loco Kiscn- vurczel cum affidatione in has terras Ultrasilvanas vocatis, et huc illocatis, eorumque successoribus eandem libertatcm, et eadem jura, ad que ab initio vocati fuerunt, renovantes, et augentes, nos quoque concedimus, ut hospites, magistrique et ferri fabri, eorumque colla- boratores, ferri fusores, et cultores, ac omnes laboratores in eorum societatem binc inde condescensuri iisdem juribus, libertatibus, et indultis, ad que vocati fuerunt, de hinc quoque uti, frui, et gau- dere ad instar reliquorum in dicta Austria superiori coustitutorum
176
metallurgorum, et ferri fabrorum uti, frui et gaudere possint in pei- petuum, censutm quoque ad instar illorum solvere non recuseot, eaque perpetua gaudeant jurisdictionis libertate, ut proprium seimper habeant magistratum, et judicem, senioresque e gremio illorum per libera vota eligendos, coram quibus, et nullibi alibi preter nostre majestatis, aut judicis tavernicorum consvetum juri stare teneantur, nec judicari possint; insuper singulis hebdomadis concedimus illis in die sabbathi liberum forum annonarium, usum quoque silvarum, aquarum, et pascuo- nuii pro equis clitellariis ad distantiam unius raste versus occidentem iisdem conferimus. In cujus rei memoriam, ut stalus dictorum hospitum nostrorum per nos quoque innovatus et auctus firmus permanere queat in perpetuum, processuque temporis nulla in parte retractari valeat, presentes concessimus literas dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodori ecclesie Albensis prepositi, aule nostre vice cancellarii, dilecti et fidelis nostri A. D. MCCXCI. regni autem nostri anno I.
cLxxvm.
1291. Mirislo.
Nos viecs gerens vice Ladislai waiuode, damus
pro memoria per presentes, quod ea, que vertebantur inter comitem Nycolaum filium — Mol — ab una parte, et inter capitulum ecclesie beati Mychaelis Transilvane ab altera super terra Lokusteluke vocata, iilcni comes Nycolaus in octauis epyphanie domini in villa Meruslo in congregacione coram nobis et coram quatuor iudicibus super ipsa terra Locusteluke vocata exhibuit priuilegium dicti capituli, quibus visis et perlectis ipsum capitulum dictnm terram Locusteluke vocatam, sub eisdem metis et signis sicut in dicto priuilegio continebatur sepe dicto comiti Nycolao et suis heredibus reliquerunt pacifice perpetuo et irrevocabiliter possidendam. Ut hec ordinatio robur optineat per- petue firmitatis presentes concessimus litteras nostri sigilli munimine roboratas. Datum in Meruslo, anno domini M°CC°. nonagesimo primo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CLXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/680d3802-6bda-46c0-97a4-943cbef63af4/charter>, accessed 2025-03-08+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success