Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXXXVIII. , S. 228
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CXXXVIII. , S. 228

CXXXVIII.
1284, 21. December. D er s eh.
Nos Rolandus vojauoda Transilvanus, comes de Zonuk. Memorie commendantes signiflcamus quibus expedit universis, presentium per tenorem. Quod nos hospites de villa Decswaar commisimus et reli- quimus permanere pacifice in eisdem libertatibus, quas in privilegiis domini Stephani regis pie memorie, et domini nostri Ladislai incliti regis Hungarie super libertalibus predictorum hospitum confectis, per eosdem huspites nobis exhibentes, et perlectis, audimus contineri, quemadmodum etiam temporibus aliorum voyowodarum Transsylvano- runi antecessorum nostrorum,sicut in literis patentibus corundem ipsis
hospitibus super hoc concessis et nobis exbibitis videntur dicü
hospites, in suis libertatibus per predictos reges eisdem concessis, atque traditis dinoscuntur permansisse, ita videlicet, quod comes de Zonuk, qni pro tempore per nos fuerit constitutus, vel officialis, sive vicejudex ejusdem in nullo articulo causarum quoquo modo inter ipsos hospites emergentium, eosdem valeat judicare, vel aliquatenus per- turbare contra formam privilegiorum regum predictorum, sed omnes causas inter ipsos emergentes villicus eorum, qui pro tempore per eosdem constitutus fuerit, judicandi liberam et securam habebit facultatem, si vero villicus ipsorum aliquibus extraneis justitiam facere denegaret, extunc ipse villicus ad regiam, vel nostram presentiam super hoc evocetur, ut omnibus querulantibus de eodem per domi- MIIIII regem, vel nos justitie complementum ordine judiciario impen- datur. Datum in Decswaar in festo beati Thome apostoli aouo domini MCC octuogesimoquarto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CXXXVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/Siebenbuergen/2b3baedc-efb2-4e11-8298-6f1e43697b95/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success