Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. CLIII. , S. 241
CLIII.
1289, IB. November.
Ladislaus Quod Nicolaus et Andreas comites filii Andrec de
Gyou ad nostram accedentes presentiam quandam terram Gomord vocatam iuxta fluvium Morus existentem, hospitibus de Korokou, per dominum regem Stephanum karissimum patrem nostrum collatam, quam quidem progenitorum suorum hereditariam esse et fuisse asse- runt, et olim ab eisdem alienatam a nobis humiliter supplicando sibi reddi et restitui postularunt. Verum quia nos ipsam terram ex ueridica relacione quorum comperimus progenitorum eorundem Nicolai et Andrec comitum esse et fuisse hereditariam ab antiquo, et ab eisdem esse alienatam et quia ins requirit, equitas suadet, et calculus deposcit racionis, ut quispiam suo iure pociatur, et nos unumquemque iuxta offi- cium nostri regiminis in suis iuribus conseruare volumus et intendimus, predictam terram Gomord uocatam eisdem Nicolao et Andrec comitibus, et suis heredibus heredumque suorum successoribus cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis sub antiquis metis et terminis, tam- quam ius ipsorum hereditarium, non obstantibus litteris seu priuilegiis ipsius domini regis Stephani, aut domini regisBele aui nostri karissimi, per predictos hospites habitis et optentis, reddidimus et restituimus perpetuo possidendam et habendem, ita ut ecdem littere seu priuilegia si per dictos hospites in lucem deducta fuerint, iuribus careant et uigore, ac nullius sint penitus firmitatis. Ut igitur hec presens resti- tucio, super predicta terra per nos eisdem Nicolao et Andrec ac suis
150
heredibus concessa robur optineat perpetue firmitatis, presentes con- cessimus litteras dvplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Gregorü dei gracia episcopi Chanadiensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno domini. M°.CC°. octuagesimo nono. Quarto decimo kalendas Nouembris, regni autem nostri anno decimo octauo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) CLIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/88d171f6-a079-4067-8812-75dc075eeadd/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success