Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. LXXXIII. , S. 174
LXXXIII.
1264.
Stephanus Dei gratia iunior rex Vngarie, dux Transilvanie, dominus Comanorum omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Pie mentis desiderium ac laudande deliberationis diffinitionem religiosique propositi puritatem, celsitudinis regie congruis favoribus intelligit attollendas, qui ad hoc reges super gentes et regna constitutos a domino considerat, ut efel- lant et dissipent noxia, et virtutum seminaria animarum profectibus opportuna edificent atque plantent. Cordi igitur debet regibus esse atque eure, ut ea, que pro quiete religiose conversationis sunt dispo- sita et salubriter ordinata, nec ipsorum regum dissimulatio negligat, nec aliorum plectibilis possit presumtio perturbare. Proinde nos media- torem Dei et hominum Jhesum Christum et sanctissimam ejus geni- tricem, que mei regni specialis existit domina et patrona, intendeutes
83
possibilitatis nostre modo sincere meutis aflectibus honorare, mona- sterium ad honorem ipsius gloriose semper virginis de Kirch post Tartarice vastationis rabiem penitus desolatam, ut viri deo amabiles fratres scilicet Cisterciensis ordinis devote vocis organo laudent vir- ginem et a matre misericordie misericordiam satagant implorare, in nostram protectionem recepimus specialem, hanc gratiam et miseri cordiam fuiu populis ejusdem monasterii faciendo, quod nullus vayvoda Transilvanus pro tempore constitutus nec aliqui barones super populis descensum possint facere violentum, nec exactiones aliijue seu collecte alias recipi debeant super ipsos, sed nobis juxta libertatem Scibiniensium et cum Scibiniensibus respondere teneantur et solito debito et collecta. Ut igitur hec nostra ordinatio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes eonecssimus litteras duplieis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Bene- dicti prepositi Orodiensis aule nostre vice cancellarii anno domini M. CC. LX. quarto.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) LXXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/b575d75c-87e2-4279-b706-e9789befe5b7/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success