Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens - Enthaltend Urkunden und Regesten bis zum Ausgang des Arpadischen Mannsstammes, Nr. XC. , S. 181
XC.
1268, 20. li.Tcml.ri-. Rodua.
Nos judices et jurati de Rodna, ad universorum notitiam harum serie cupimus pervenire, presentium per tenorem. Quod comes Rotho
cum bona voluntate omnium suorum amicorum, et heredum,
sui comitis Heuchmanni, scilicet filie sue Margarete vendidit suas possessiones comiti Heurico filio Brendlini et suis heredibus, here- dumve successoribus pro centum, et quinquaginta V marcis fulminati
argenti, cum pondere de Rodna pro tate, et solutione, quam
comes Rotho domino regi pro oificio solvere tenebatur. Nomina vero ipsarum possessionum hec sunt, primo turris lapidea, et domus lignea apud turrim, et curiam circum munitam, cum fundo sicut condam comes Heuchmannus possedit, item molendinum ultra aquam Zhomos cum omni utilitate, sicut fuit comitis Heuchmanni. Item casam inte- graliter et duos curias, et omnes agros sub eastro, quot ad comitem Heuchmannum novimus pertinere. Item medias partes argenti fodina- rum undique locorum, quas ad comitem Rothonem noviiuus pertinere.
90
Has vero possessiones prenominatas comes Rotho, et omaes sui con- sangvinei et heredes comitis Heuchmanni, et filia sua Margareta coram nobis et viris religiosis fratribus minoribus et domino cruciato fratre Detrico libere et hereditarie comiti Henrico, filio Brendlini, et suis heredibus heredumve successoribus resignaverunt jure perpetuo possidere, hoc autem adjecto, quod comes Hench, non sui heredes (sie) super reliquas possessiones, et heredes comitis Heuchmanni nullam querimoniam possint, nec debeant promovere, qui sicut dicitur, quia comes Heuchmannus pecuniam Hench comitis filii Brendlini recepis- set; hec omnia inter ipsos utraque parte sunt abnegata, et perpetua- liter sedata, quod nunquam seruatim (?) debent revocare. Nos igitur, qui judices, et jurati auctoritate regia sumus constituti, ut quod ore coram nobis locuti, vero et justo testimonio non infringatur, nee infringi possit, super ipsam conventionem et emptionem inter comites Heuricum filium Brendleni, et Rothonem ortas, et eorum heredes, contulimus literas nostras in testimonium, sub munimine sigilli com- munitatis civium rohoratas. Datum in Rodna, in vigilia Thome apo- stoli. Anno ab incarnatione domini MCCLX octavo.
Urkundenbuch zur Geschichte Siebenbürgens, ed. Teutsch; Firnhaber, 1857 (Google data) XC. , in: Monasterium.net, URL </mom/Siebenbuergen/c80b071d-c59b-45ac-ba3f-080e9b28811a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success