Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 376. 1464. Nach dem 31. Aug. , S. 343
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 376. 1464. Nach dem 31. Aug. , S. 343
No. 376. 1464. Nach dem 31. Aug.
Cum iniuria lacessitis et. oppressis seque plus opprimi timentibus utriusque iuris indulgentia appellationis remedium venit in occursum, hinc est quod ego Nico laus Gutteren syndicus et procurator providorum et honestorum proconsulis consulum et iuratorum opidi Lieptczk Mersburgensis diocesis et venerabilis viri Johannis Vdriczsch sacrae theoloyae professoris clerici praefatae Mersburgensis diocesis animo et intentione appellandi et provocandi dico et protestor, quod cum in praetorio dicti opidi capella sit in honorem beatae Mariae virginis consecrata, cuius ius patronatus ad dictos dominos meos proconsulem consules et iuratos ex eius capellae institutione et etiam legittima praescriptione tanti teraporis, cuius initium non est in memoria horainum, spectabat et hodie spectat et pertinet pleno iure, quae etiam capella ita qualificata et modificata est, ut scriba et secretarius dicti opidi pro tempore existens dumtaxat et nullus alius eidem praefici nee alteri conferri debeat, cum habilis sit ad beneficia ecclesiastica obtinenda, quod si scriba talis inhabilis sit, tunc alius non ali- ter instituendus est, quam usque si scribam aut notarium habuerint beneficiorum capa- cem, prout haec moditicatio in instauratione canonice et licite adiecta est. Praeterea huic capellae est aliud annexum onus et officium, quod cum alius a notario institutus sit, tunc ille alter eiusdem opidi syndicus generalis esse debet, prout hoc a multis retro elapsis temporibus praescriptionem inducentibus observatum est. In huius bene- ficii iurispatronatus quieta possessione a tempore instaurationis dicti beneficii usque nunc praefati domini mei fueruut proconsul et consules pro tempore existentes prout hodie sunt, ita ut nullo unquam tempore quoquo modo per quempiam quavis aucto- ritate inquietati turbati aut impediti, sed illo iure semper freti fuerunt sicut quilibet alii patroni laici, quos sedes apostolica in iure suo turbare non consuevit, ut mos et consuetudo Romanae curiae habet, ne laicos a fundatione beneficiorum retrahat. Pri- die tarnen die Lunae vicesima septima Augusti nondum sex diebus elapsis dicti domini mei proconsul consules et iurati praedicti et die Veneris tricesima prima prae fati mensis Augusti praenominatus dominus magister Johannes Vdriczsch sacrae theoloyae professor dictae capellae beneficiatus per quendam Johannem Seuß assertum
39*
308
procuratorem Nicolai Muffell1) requisiti fuerunt per processum et litteras executoria- les reverendi in Christo patris et domiui domini Prosperi episcopi Escualensis asserti iudicis et executoris assertarum litterarum apostolicarum, ut dictum Nicolaum Muffel ad ins et possessionem dictae capellae admittere debeant, quara sanctissimus dorainus noster dispositioni sedis apostolicae reservasset et provisionem de ea dicto Nicolao Muffel fieri mandavisset, pront hacc et alia in processu requisitionis latius assere- bantur contineri. Cuin itaque illud beneficium tales qualitates et modos in se habet et dominum • nostrum sauctissimuni latuit talis veritas illarum qualitatum, quam si scivisset tales litteras non dedisset, fructus etiara istius beneticii excedunt quatuor marcas argenti scciindnra communem aestimationcm contra formam assertae gratiae et provisionis factae, praeterea executoriales litterae dicto domino Prospero ut asse- ritur directae pro executione gratiosi in se continent, ut illa capella cum vacaverit conferri debeat dicto Nicolao Muffel et cum in processu nou constet de provisione sibi facta et per consequens ad executionem processit antequain provisio sibi facta fuit, cum etiam per hoc domini mei in iure suo contra longe observatara' consuetu- dinem Romanae curiae gravati sunt et verisimiliter timere habent, ut per hoc in posterum per amplius gravabuntur, quia ille cui provisio fieri debct ut asseritur de familia cardinalis Senensis est et ita iterum curiae vacare posset, per quod amplius gravarentur vel saltem magnis laboribus et expensis ins suum conservare compelle- rentur, quare per haue dictam requisitionem dicti procuratoris ex causis praeexpressis omuibus et singulis vel eorum altero praefatos dominos meos proconsulem consules et iuratos in iure suo praemisso et praefatum dominum Johannein Vdriczsch capel- lanum per eos praesentatum et investitum ad capellam eandem et me gravatos esse sentiens timensque verisimiliter in futurum huius occasione eos plus posse gravari ideoque ab illis gravaminibu's iam factis et aliis ex iis sequendis et inferendis cora- minatis et comminandis nee non ab Omnibus aliis et singulis exinde vel eorum occa sione vel praetextu secutis vel secuturis quocunque vel quibuscunque nominibus cen- seantur contra praefatum patrem et dominum Prosperuni et Nicolaum Muffel praefatum, eorum procuratorem aut quoslibet alios eins et eorum nomine interesse putantes pro- vocandum duxi et praesentis serie omnibus melioribus modo via iure forma et causa, quibus melius et efticachis fieri possit, nomine dominorum meorum et meo coniunctim et divisim et ornnium subditorum ipsorum aut aliorum quarumcunque ecclesiastiearum, vel saecularium personarum, quorum interest vel intererit quomodolibet in futurum, cum omnibus nobis adhaerentibus vel adhaerere volentibus nunc et in posterum pro- voco et appello in his scriptis ad sanctissimum dominum nostrum papam Pium et ad eins sedem sanctam apostolicam aut ad illum et illos, [ad] quem vel quos de iure fuerit appellandum, praesertim ad melius informandum sanctissimum dominum nostrum praefatum de natura et qualitate istius beneficii et iure dictorum meorum dominorum, quam forte iam informatus et per importunas preces demollitus est, apostolosque peto rogo et requiro instanter instantius instantissime, si quis sit qui cos dare velit aut possit, aut saltem a vobis notariis publicis testimoniales litteras posco, subiiciens dominos meos praefatos et me, causam et statum causae huius nomine ipsorum
1) Die Handschrift hier und im Folgenden stete:
309
coniunctim vel divisim cum Omnibus aliis quibuscunque nobis in hac parte adhae- rentibus vel adhaerere volentibus resque et bona nostra et omniiun nobis adbaeren- tium tuitioni protectioni et defensioni dicti domini nostri et eius sedis sanctae. Pro- testor etiam eandem appellationein meam prosequemlum et insinuanduin, ubi et quando fuerit oportunum, salvo iure addendi minuendi mutandi corrigendi et emendandi et aliis ut est moris et styli.
Nach der Handschrift Rep. II. fol. 10» fol. 192 in der Stadtbibliothek zu Leipzig.
Mit zahlreichen Fehlern gedruckt in dem Bericht d. deutsch. Gesellsch. z. Leipzig. 1838: S. 27 fg.
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 376. 1464. Nach dem 31. Aug. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/16eb7276-d173-4758-be59-f627e5d094d7/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success