Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 316. 1454. 21. Dec. , S. 283
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 316. 1454. 21. Dec. , S. 283
No. 316. 1454. 21. Dec.
~
Johannes dei et apostolicae sedis gratia episcopus Merseburgensis universis et singulis ad quos praesentes nostrae litterae pervenerint salutem in domin o. Quo- niara multi clerici ob id, quod dubitare se dicebant, au proconsules consules atque iudex opidi Lipczensis nostrae diocesis ob incarcerationem Nicolai Wulfistorff clerici Bajnbergensis diocesis excommunicationis senteutiam1) incurrissent iuxta canonis ,Si quis suadente diabolo' declarationem, divina ofticia vitarunt, nos volentes divini nominis cultum non minui sed potius auguientari praememoratos proconsules consules atque iudicem ob id, quod se paratos obtulerunt respondere super iis coram uobis et stare iuri, non indigne usque ad festum nativitatis Christi proximum futurura absol- vimus ad cautelam; sed quia causa principalis infra tempus praelibatum terminari non potest quovismodo, ideoque ob causam praedictam et etiam ad vitandum scan- dala plurima subveniendumque conscientiis multorum clericorum in nostra diocesi constitutorum eosdem absolvimus usque ad finem huiusraodi causae, donec aliud coram nobis füerit doctum, mandantes vobis praesentibus requisitis, quatenus eosdem tem- pore medio pro non excommunicatis teneatis, donec aliud a nobis receperitis in mandatis. Datum Merßburg anno domini M° CCCC° LIIIP0 ipso die sancti Thornae apostoli nostro sub impresso sigillo.
Nach der Handschrift Rep. II. fol. 10» fol. 49 in der Stadtbibliothek zu Leipzig.
1) Or. cniionem latae sentcntiae.
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 316. 1454. 21. Dec. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/58cf2ec1-f378-40db-8f80-4533c8dc0525/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success