Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 216. 1443. 24. Juli. , S. 202
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, No. 216. 1443. 24. Juli. , S. 202
No. 216. 1443. 24. Juli.
Nos Burckardus de Kempnicz praepositus, Nicolaus Sutoris prior totusque conventus monasterii sancti Thomae in Lipczk ordinis sancti Augustini canonicorum regularium Merßeburgensis diocesis tenore praesentiura publice recognoscimus coram u'niversis et singulis tarn praesentibns quam futuris, quod licet hospitale sancti Georgii1) extra muros opidi Lipczk ante portam Ranstetensem eiusdem opidi situatum ad nos nostrumque monasterium cum omnibus suis iuribus fructibns et redditi- bus hucusque pertinuerit et pertinere dinoscitur pleno iure, quia tarnen cives Lip- czenses exilitatem supradicti hospitalis considerantes, reddituum tenuitatem ac paupe- rum inibi degentium atque confluentium egestatem, ad instaurationem ac ampliationem eiusdem hospitalis pio desiderio aspirabant et ad hoc perficiendum nobis quam fre- quenter magna cum instantia supplicabant, ut ad hoc, quod idem locus, quem in structuris praecipue vellent ampliare redditusque pro pluribus debilibus ac valitudi- nariis inibi per eos videlicet colligendis ac amore dei victualibus revocillandis uberius instituere, per operam eorum atque contributionem celebrius fundaretur, consentire dignaremur ipsisque supradictum locum elargire, nos tarn rationabili instantia ac pio desiderio permoti, praehabita deliberatione, consensu etiam et voluntate omnium quo- rum intererat aut quorum consensus fuerat requirendus accedente, supradictum hospi tale praememoratis civibus tradidimus in suo fundo dumtaxat, prout in quadam alia littera ipsis a nobis super hoc alias donata luculentius continetur, in hunc tarnen finem, ut pium affectum, quem super hac re conceperant, deducant in effectum con- ditioneque tali servata diligenter, ut antiqui eiusdem hospitalis redditus et census in pecuniis fructibus bladis pratis et aliis apud nos nostrumque monasterium sicut hucusque sie et in antea remaneant inconvulsi. Volumus etiam ut ob refragerium animarum et memoriam eorum, qui supradictum hospitale fundaverunt, perpetuis deinceps temporibus ebdomodatim duae missae videlicet quarta et sexta feriis sub summa missa in altari trium regum in monasterio nostro per dominos nostri con- ventus celebrentur, pro quibus duabus missis in laborum recompensam atque fratrum recreationem dicto nostro conventui de censibus eiusdem hospitalis unam sexagenam novam, praesertim quadraginta duos grossos de uno prato sito retro secus hospitale, quod duo fratres dicti Attirbusch pro nunc tenent et possident, et viginti grossos de uno horto, quem2) providus Heinricus Beher opidanus opidi Lipczk habet et possi- det, annuatim assignamus perpetuis in antea temporibus ab ipsis annuatim perci- piendos; duo tarnen grossi superflui cedent.domino praeposito. Item statuimus volumus et ordinamus anniversarium honorabilis viri domini Johannis Hobach quondam Mis- nensis ecclesiae canonici, qui altare supradicti hospitalis aliquanadiu habuit in com- misso nostroque monasterio in Ultimo agone suo legavit quatuor libros, videlicet
— 167 —
decretales, sextum, Clementinas et oflicium missae, viginti sexagenas valere taxatos, singulis annis feria quarta ante festum conversionis sancti Pauli cum vigiliis et feria quinta subsequenti cum missa defunctorum et meraoria ipsius in praememorato noslro monasterio peragi solempniter et devote, pro quo fratres in conventu nostro ad sui refectionem percipere debent annuatim in'tali anniversario mediam sexagenam novo- rum grossorum, quae eis exhiberi debet de supradicto prato, quod duo fratres dicti Attirwaß habent et possident, reliquam vero mediam sexagenam vertere debent in usum monasterii prout videbitur expedire. In quorum testimonium et maiorem evi- dentiam sigilla nostrae praepositnrae et capituli nostri praesentibus duximus appen- dendum. Datum Lipczk anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio in vigilia saiicti Jacobi apostoli.
Nach dem Orig. im Rathsarchiv zu Leipzig mit den Siegeln des Probsts und des Convents an Per gamentstreifen.
Vogel, Leipz. Chron. S. 144. — Schöttgen u. Kreysig diplomat. Nachl. I. S. 78.
Urkundenbuch der Stadt Leipzig, ed. Posern-Klett, 1868 (Google data) No. 216. 1443. 24. Juli. , in: Monasterium.net, URL </mom/StadtLeipzig/6f0d1861-59cf-43f0-b424-032239f1796f/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success